18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 35 / de 145

intellectus formavit conceptum rei universalis, postea facile concipit

illud absque memoria alicuius singularis; ergo signum est mansisse in

intellectu talem speciem.

Confirmatur, quia similiter supra diximus de *

imaginativa, quod licet in prima fictione rerum simplicium non utatur unica

specie rei compositae, tamen postea manet in illa; ergo simile erit in

intellectu.

15 An prius cognoscatur universale quam singulare. Secunda

quaestio incidens quae ex dictis resolvitur est, quid prius *

cognoscatur ab intellectu, an universale an singulare. Nam D Thomas,

et qui eum in superiori opinione sequuntur, consequenter aiunt

prius formari conceptum universalis. Idem tenet Richardus, in 2, d 24

a 3, licet alias teneat singulare cognosci directe. Et Scotus, in

1, d 3, q 2, ait speciem atomam prius cognosci quam singulare, licet

in 4, d 45, q 3, asserat dari propriam speciem intelligibilem

singularis materialis sensati. Tamen Durandus, in 2, d 3, q 7, et

Gregorius, in 1, d 3, q 3, a 2, aiunt prius concipi singulare quam

universale ab intellectu.

Et hoc est mihi probabilius. Quod patet ex dictis, nam *

intellectus potest directe cognoscere singulare et prima species quae *

intellectui imprimitur est rei singularis; ergo quod prius concipitur est *

ipsum singulare. Patet consequentia, quia potentia in prius concipit,

cuius speciem prius recipit, nam cur non?, ut inductione et ratione

constat, nam tunc est potentia sufficienter constituta in actu primo ad

cognoscendum id quod repraesentatur per speciem; ergo, etc.

2º, arguitur, nam eo ipso quod sensus cognoscit singulare,

potest facile intellectus illud cognoscere; universalia autem non ita *

facile, nam prius requiritur cognitio singularium et convenientiae *

eorum, ut ab illis abstrahatur natura communis; ergo prius concipitur *

singulare quam universale.

Et confirmatur, nam homines inscii, qui numquam *

viderunt nisi unum solem, numquam formant conceptum solis in *

communi, sed tantum concipiunt q uem vident, ut unusquisque in se ipso

experiri potest antequam hac abstractione conciperet; ergo format

prius conceptum huius solis quam solis in communi: ille autem

conceptus intellectus est. Ridiculum autem est dicere quod rustici

homines numquam intellectu solem conciperent, nam circa illum

proprie formant conceptum.

3º, arguitur, nam cognitio nostra a sensu incipit; ergo quod

facile sensu percipitur, facilius etiam concipitur intellectu, si id non *

repugnat; sed etc; ergo. Ratio est Aristotelis, 1 Posteriorum, cap 2, ubi

ait notiora nobis esse quae sunt sensui proximiora; haec vero sunt

singularia, ubi de singularibus in rigore loquitur, ut ibi exposuimus.

Est tamen hic notandum haec contradicere his quae *

diximus 1 Physicorum, nempe universaliora esse prius cognoscibilia minus

universalibus. Ibi enim comparavimus universalia inter se; hic autem

ad singularia; unde si singularia ipsa etiam inter se comparemus, illa

singularia, quae magis communia sunt ad hoc ens, etc, facilius *

cognoscibilia sunt, ut dictum est ibi.

Contra hanc resolutionem nulla manent argumenta quae *

difficultatem habeant.

16 An intellectus tantum cognoscat universalia, an etiam sensus.

Tertia quaestio quae resolvitur ex dictis est, an cognitio *

universalis sit propria intellectus an etiam sensibus conveniat.

Dicendum enim est tantum convenire intellectui, nam sensus

non cognoscunt res, nisi prout per species repraesentantur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!