18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 118 / de 145

terram ego impleo”: Ier 23; et angeli dicuntur esse in loco; ergo

anima separata.

6 Secunda conclusio: Non est in loco per aliquam actionem

nec passionem nec per applicationem virtutum ad agendum vel *

patiendum.

Probatur, nam anima non est in loco per actionem *

immanentem, ut intellectio vel volitio, quia illa actio omnino independens

est a loco nec per illam anima habet aliquem ordinem ad locum, quia

illa actio est mere interior et spiritualis; nec potest esse in loco per

actionem transeuntem, ut patet ex tertio Notabene, quia naturaliter

nullam actionem vel passionem transeuntem potest habere; et tamen *

naturaliter potest esse in loco suo modo. Et de facto animae, quae sunt in

caelo empyreo, nullam actionem transeuntem habent circa illud, quia

nec illud localiter movent nec alterant nec aliquid patiuntur. Similiter

animae, quae sunt in limbo, nullam actionem transeuntem nec

passionem habent. Non enim habent poenam sensus.

7 Ex quibus colligitur quod animae quae sunt in inferno non sunt

in loco per passionem illam.

Quod etiam patet, quia, licet non paterentur, possent intelligi

esse ibi; ergo non per passionem sunt primo et per se.

Et patet: Quando enim res alicubi patitur non ideo ibi est, quia

ibi patitur, sed potius e contra. Et animae damnatorum ideo sunt in

inferno ut ibi patiantur; non ergo est anima per actionem vel passionem

in loco nec per applicationem virtutum, quia si illam virtutem non

habet, illam applicare non potest. De angelis vero hic non disputamus.

8 Tertia conclusio: Anima separata tantum dicitur esse in loco,

quia substantialiter est praesens loco, licet ad illum non habeat alium

ordinem.

Probatur: Quia in substantia spirituali tantum sunt *

substantia, potentiae et actiones; sed ostensum est animam separatam non

esse in loco per virtutem nec per actionem; ergo tantum remanet *

substantia per quam esse possit.

Explicatur conclusio: Quia anima parvuli decedentis in originali

dicitur esse in limbo, quia substantia illius animae est ibi inclusa, ita ut

si videri possit, videretur intra illud spatium et non alibi.

Quod per conditionalem explicatur, quia si illa anima esset

quanta, repleret ibi locum et non alibi; et si esset passibilis, pateretur

ab agente ibi existente et non ab aliis.

Et per relationem id intelligitur, nam anima, quae est in limbo,

vere distat ab anima mea, quae hic est, et est propinqua animae, quae

est in limbo.

Simili exemplo explicatur: Si Deus ab aqua in vase existente *

auferret quantitatem et non permitteret illam localiter moveri, talis aqua,

ablata quantitate, non esset localiter in vase, quia non repleret illud, *

tamen vere esset ibi praesentia substantiali penetrative cum corpore

quod illi succederet. Et ad hunc modum dicuntur animae separatae

esse in loco, nam illae non possunt habere actiones circa corpora, et

ideo forte est de illis alia ratio.

9 Hinc colligitur quarta conclusio: Anima separata etiam

aliquo modo localiter movetur, dum suam substantialem praesentiam

mutat, ut patet de anima Christi quae descendit ad inferos. Quae

omnia pertinent ad motum localem.

Item, quia esse in loco et mutare locum se mutuo

consequuntur in his quae non replent omnia loca.

10 An anima separata possit se mutare a loco in locum, an necessario *

debeat deferri ab alio. Dubium tamen est an anima separata possit se *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!