18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 115 / de 145

semipersona”, quod antea non habebat; et licet obscure loquatur, mens

illius videtur esse haec: Ponit ipse in natura humana praeter corpus

et existentiam quamdam aliam entitatem. quae “personalitas” dicitur,

a qua natura habet quod subsistat, et quia, dum homo vivit, tantum est

unicum subsistens, ideo ait quod anima, dum est in corpore, non *

subsistit, nec est terminata propria personalitas. At vero dum separatur, *

incipit subsistere, et resultat propria entitas, per quam terminatur, et ob

hoc habet quoddammodo rationem personae. Tamen quia non est

natura completa, sed pars, ideo “semipersona” dicitur; in corpore vero,

quia non subsistebat, non erat “semipersona”.

Addit tamen Caietanus quod in resurrectione, cum anima *

reunitur, manebit subsistens et “semipersona”, etiam in corpore.

Sed non exp licat distincte Caietanus, utrum entitas, per quam

anima subsistit et “semipersona” est, sit entitas distincta a *

personalitate totius; insinuat tamen esse distinctas.

Haec sententia in multis displicet. Suppono primo quod anima

nostra etiam in corpore subsistit partiali subsistentia spirituali, quae

illi identificatur; et etiam materia partialiter subsistit. Probabimus hoc, *

supra, d 2, q 4, ad 2.

Et ratio est, quia anima, etiam dum est in corpore, existit per se,

non substentata ab alio. Et haec es t differentia inter hominem et

reliqua viventia, quod in aliis eorum animae non subsistunt, sed sunt *

affectiones quaedam materiae affixae et subsistentia illorum viventium

in materia potissime fundatur et inchoatur, completur vero per

actuationem formae. At in homine, licet quod praecipue subsistit sit

homo, tamen haec subsistentia praecipue est ratione animae, quae

unitur corpori, non ut substentetur ab illo, sed potius ut utatur illo ut

instrumento coniuncto. Subsistere enim tantum est per se esse

independens ab alio substentante. Et hinc est quod subsistentia hominis

est perfectior quam aliorum compositorum. Haec enim completur ex

duabus partibus subsistentibus, illa vero non.

3 Hoc supposito, sit conclusio: Anima separata non habet

aliam subsistentiam praeter eam quam habebat in corpore, nec per *

separationem mutat entitatem, sed tantum modum essendi.

Probatur:

1º, Quia superflua est illa variatio entitatum.

2º, Quia anima per propriam entitatem est subsistens sicut *

substantia, et habet in corpore se substentare, et modo non substentatur

a corpore, ita etiam extra corpus id potest; ergo manet cum eadem *

subsistentia.

Item, quod nullam entitatem amittat, probatur:

1º, Quia in animae subsistentia non est alia entitas, nisi

anima; corpus vero et omnia alia pertinent ad modum essendi,

loquimur autem de entitate substantiali; anima vero non amittit

propriam entitatem, quia est incorruptibilis; ergo.

Item, anima per separationem non amittit entitatem

essentiae, alias corrumperetur, nec existentiae, tum quia haec non est *

distincta ab essentia, tum quia corrumperetur; corrumpi enim non est

nisi existentiam perdere nec entitatem personalitatis, quia non est

distincta a natura.

Item, quia dato quod sit distincta talis entitas, in homine *

esset spiritualis. Primo enim deberet convenire animae, et ab illa

communicari corpori, sicut de existentia docetur a D Thoma;

esset ergo independens a corpore, sicut anima ipsa; ergo maneret in

anima separata; nulla est ergo entitas substantialis quam anima *

amittat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!