18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 82 / de 145

ut sic dici irascibilem.

Et quod hoc verum sit probatur:

1º, Quia in potentiis cognoscitivis sensitivis una est potentia *

universalis in illo genere quae apprehendit omne obiectum sensibile; ergo

illi correspondet una potentia appetitiva universalis in illo gradu quae

amat et prosequitur omne bonum sensibile. Antecedens autem *

probatum est supra. Consequentia tenet tum a paritate rationis tum quia

appetitus non sequitur cognitionem sensus exterioris, ut supra

vidimus, quia solus interior sensus cognoscit rationem convenientis et

nocivi; ergo si potentia movens appetitum est una, etiam potentia

appetitiva est una.

Et confirmatur, nam consuetum est naturae amare *

unitatem quantum potest; nihil autem repugnat dari potentiam *

universalissimam intra latitudinem obiecti sensibilis; ergo.

2º, arguitur, quia actus irascibilis et concupiscibilis sunt adeo

inter se connexi et ordinati ut non possint recte separari et diversis

potentiis tribui; ergo melius tribuentur eidem. Simili argumento *

conclusimus supra tantum dari unum sensum interiorem et non

distingui realiter. Antecedens probatur. quia irascibilis versatur circa

bona iam concupita, iuxta illud Iac: “Unde bella et lites inter vos, [...]

non ex concupiscentiis vestris, etc.” Et Aristoteles, 8 De animalibus,

ait quod pugnae animalium sunt de rebus concupiscibilibus, scilicet

de cibis et venereis; nihil ergo defendit irascibilis nisi concupita; ergo

congruum et necessarium est ut eadem sit potentia concupiscens et

defendens, nam si tota ratio defendendi est quia concupiscit, quomodo

una potentia defendit quod alia concupiscit?

Explicatur et confirmatur hoc, nam irascibilis irascitur

contra impedientem boni concupiti executionem; ergo appetit tollere

id quod impedit executionem; ergo etiam appetit consecutionem

eiusdem boni; ergo eadem est potentia appetens bonum et appetens tollere

impedimentum.

3º, arguitur: Si istae potentiae distinctae sunt, quaenam illarum

est perfectior? Nam ex una parte videtur quod irascibilis, quia illi *

tribuitur obiectum altius et nobilius; aliunde tamen videtur minus *

perfecta, nam tota ordinatur ad bonum concupiscibilem, scilicet ad *

defensionem illius, unde passiones concupiscibiles nobiliores sunt, scilicet

amor, desiderium, etc. Neutrum ergo potest dici convenienter.

Tandem rationes probantes hanc distinctionem non urgent, et

distinctio rerum sine sufficienti probatione non debet admitti.

Ad primam enim dicitur quod illae rationes diversae *

obiectorum non sunt sufficientes ad distinguendas potentias, quia *

comprehenduntur sub una ratione adaequati obiecti et inter se sunt ita *

subordinatae quod non possunt commode diversis potentiis tribui.

Ad secundam respondetur argumentum non esse *

sumendum ex sensibus exterioribus. Hi enim non movent appetitum *

immediate; sumendum ergo est ex interiori sensu.

Ad tertiam respondetur quod cum irascibilis tota sit propter

concupiscibilem, numquam potest illi esse totaliter contraria; unde si

appetitus sensitivus aliquando amat tristia, est ut consequatur alia *

delectabilia, quae magis appetit. Quod non est contra inclinationem

ipsius concupiscibilis, sed potius perficit illam, cum sit propter

concupita.

Ad quartam respondetur illud non esse sufficiens signum,

quia non provenit ex diversitate potentiarum, sed ex pluralitate *

actuum, nam una potentia, dum unum actum exercet, distrahitur ab aliis;

unde etiam contingit quod concupiscentia accensa circa rem, *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!