18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 15 / de 145

imaginationemet phantasiam esse in capite, unde caput lassatur, et laessio *

sensuum ex laesione cerebri provenit.

Item, insomnia, quae imaginatione fiunt, capite fieri censentur.

Unde Dan 2 dicitur: “Somnium tuum et visionem capitis tui, etc.”

Unde alibi: “Cogitationes meae in strato meo, et visionem capitis

mei [...].”

Si dicas quod in Evangelio dicitur quod “a corde exeunt *

cogitationes”, et Mt 9: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?”

Unde Hieronymus, Super Danielem, 2, dicit quod propter haec

diversa, scilicet Scripturae, dicta diversae fuerunt sententiae.

Sed dicendum quod in his locis evangelicis sermo est de

cogitationibus intellectus, unde cordi non ita tribuuntur, quia in eo ut

in organo fiat, quia intellectus non habet organum, sed ibi

sumitur cor pro anima, quia sicut anima est primum principium vitae,

ita cor est primum principium vitalis motionis; vel sumitur cor pro

appetitu, qui vere est in corde, ut infra, et dicuntur cogitationes

cordis, id est, cogitationes quae profluunt ex propriis affectibus.

8 Sed quaeres, in qua parte cerebri sit sensus interior.

Est enim notandum ex anatomistis quod in cerebro tres *

inveniuntur ventriculi: primus est in parte anteriori; secundus in parte

media; tertius in posteriori. Qui ergo sequuntur opinionem Galeni

de distinctione trium sensuum internorum, hinc argumentum *

desumunt, et primum ventriculum dicunt esse organum sensus communis

seu phantasiae; medium cogitativae; postremum memoriae. Quod et

confirmat experientia desumpta ex lib de differentiis symptomatum,

nam laeso organo sensus interioris, laeditur eius operatio et causat *

insania.

Tripliciter autem causantur insania: uno modo quando fit

error in cognitione sensus exterioris, quod fit quando pars interior *

cerebri laeditur, quia tunc infirmatur sensus communis, a quo vis *

sentiendi ad externos derivatur. Secundo modo causantur insania,

quia iudicium aut ratio laeditur, quod contingit ex infirmitate medii

ventriculi. Tertius modus laesionis est in memoria, quae contingit

ex infirmitate ultimae partis cerebri. Quod si omnes istae partes cerebri

laedantur omnes operationes prave fiunt, ut contingit in phreneticis.

Ex hac ergo experientia, quam Galenus, dicto loco late *

confirmat, concludunt has potentias esse distinctas, et subiectari in dictis

ventriculis.

Sed respondetur non omnes illos esse organa sensus *

interioris, nam ille est unus et non potest esse in tribus.

Item, in multis animalibus sunt memoria, phantasia, etc, in

quibus illi ventriculi non sunt distincti.

Item, illa assignatio est contra Galenum, qui 8 De usu partium,

cap 10, alio modo docet esse constitutos illos ventriculos, nam in *

anteriori parte ait esse duos collocatos, et alium in parte posteriori, et

communem meatum qui in medio est. Et usum eorum alio modo

explicat, nam duos anteriores ait esse organum olfactus, quod supra

reiecimus; sed addit ulterius etiam deservire ut in illis elaborentur

spiritus animales necessarii ad sentiendum. Per intermedium autem

ventriculum ait fieri transitum horum spirituum, et in ultimo et tertio

ait vigere vim sensitivam. Et forte sic est quod ille postremus *

ventriculus est organum sensus interioris. De hac re late Vesalius, 7 De

fabrica, cap 6.

Neque experientia convincit, quia eadem potentia varie laeditur,

ut visus aliquando laeditur, ne possit longe videre; aliquando aliis *

modis; quarum laesiones diversae causae sunt ignotae. Sic etiam sensitiva

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!