18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 122 / de 145

species ad intelligendum per corporales sensus; quare si a corpore

separatur, ille status est illi praeternaturalis. Et ideo in illo non potest

naturaliter acquirere species, sed tantum intelligit per eas quas in hac

vita habuit.

Quod si nunc aliud contingit, supra naturam animae est.

Haec sententia est contra D Thomam et communis, nam aperte

loquitur de anima secundum naturam suam. Et non videtur rationalis

opinio. Ex illa enim sequitur quod anima pueri decedentis absque *

speciebus, ex natura sua deberet perpetuo carere cognitione, et ut *

plurimum possit se cognoscere, et si quae forte alia intelligeret, id esset

imperfecte et confuse. Et de facto anima pueri decedentis in originali,

manebit semper illo modo. Deus enim nihil gratuitum illi praebet, sed

tantum ea quae naturalia sunt.

Item, nam licet ille status sit aliquo modo praeter naturam *

animae, tamen absolute sequitur ex conditione animae, nam eo modo

quod anima est forma subsistens corporis corruptibilis, debet

aliquando manere separata. Immo diutius deberet esse separata quam in

corpore, naturaliter loquendo. Est autem inconveniens quod pro parvo

statu habeat naturalem modum acquirendi species et non pro diuturno

statu.

Probabilius videtur quod anima separata habebit species rerum

praeter eas quas in hac vita acquisivit.

2 Sed difficultas est de modo quo illas habet. Scotus, in 4, d 45,

q 2, tenet animas separatas recipere species a rebus per

abstractionem intellectus agentis. Idem Gabriel, in Canone, lect 32.

Ratio est, quia si anima coniuncta corpori potest abstrahere *

species a phantasmatibus, separata poterit abstrahere illas ab obiectis.

Sicut enim in corpore convertit se ad phantasmata, ita separata poterit se *

convertere ad res obiectas.

Confirmatur, quia alias anima separata esset *

imperfectissima in modo suae naturae, quia non posset in actum exire per *

intrinseca sibi, nisi ab extrinseco infunderentur species.

Haec sententia procedit ex falsa intelligentia de modo quo *

intellectus agens producit species. Certum enim est quod intellectus agens

non est productivus specierum nisi ab aliquo determinetur; dum

autem anima est in corpore, determinatur intellectus agens a

phantasmate; postquam vero est separata, non potest ab illo determinari, ut de

se patet, nec potest determinari a rebus extrinsecis; a phantasmate

enim determinatur, quia phantasma et intellectus radicantur in anima

eadem. Et ideo dum anima operando per phantasiam versatur circa

hoc obiectum, determinatur intellectus agens ad efficiendam speciem

illius. Et hoc est converti ad phantasmata. Haec autem omnia non

habent locum in anima separata, quia phantasia caret, nec fingi potest

modus quo determinetur a rebus prout in se sunt. Nec conversio

animae ad res, quam ponit Scotus, potest intelligi, quia anima non

convertitur ad res nisi cognoscendo vel amando illas; haec ergo

conversio supponit species in intellectu; ergo per talem conversionem

non determinatur ad producendas species. Vide supra d 9, de

operatione intellectus agentis et constabit illam non posset reperiri in

anima separata, quia habet intrinsecam dependentiam a cognitione

phantasiae.

3 Aliter ergo opinatur D Thomas, scilicet quod cum anima

nostra habeat duplicem modum essendi, scilicet in corpore et extra

corpus, duplicem etiam modum cognoscendi habet: in corpore

enim cognoscit per conversionem ad phantasma sensibile, quia tunc

habet modum formarum sensibilium; extra corpus vero, quia habet

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!