18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 57 / de 145

comprehenduntur intellectus agens et passibilis et illa dictio solum *

excludit alias partes animae, scilicet sensitivam et vegetativam. Et haec

pars est id quod est, id est, subsistens et per se intelligens et existens.

Haec autem pars, quando est separata non recordatur, eo scilicet modo

quo in corpore, quia non intelligit modo ad physicum pertinente,

quia non cum adiutorio partis sensitivae et phantasiae, quae

corrumpitur. Et haec phantasia dicitur “intellectus passibilis” cui

tribuitur corruptibilitas: intellectus quidem, quia intellectui ministrat,

vel certe, quia aliquid rationis participat, dum rationi subditur et ab

illa dirigitur, ut idem docet Aristoteles, 1 Ethicorum, cap ultimo; et lib

6, cap 1; passibilis autem vel quia proprie pati potest, vel quia eius

operatio non est sine passionibus amoris vel odii, etc, ut dicitur 1 De

Anima, tx 66. Ita exponunt Philoponus et D Thomas.

Sed in hac expositione illud solum est difficile, quod in eadem

voce aequivocationem commitit in eodem contextu, nam in principio

capitis intellectus passivus sumitur pro vero intellectu spirituali, in

fine vero pro imaginatione.

Sed dicendum quod numquam intellectus spiritualis *

vocatur “patibilis”, sed simpliciter intellectus “qui est omnia fieri”,

postea vero addit particulam “patibilis” ad ostendendum quod ibi non

loquebatur de priori intellectu vero, sed de phantasia, ut patet ex ipso

quod addit: “in sine hoc nihil intelligit anima.” Si enim loqueretur de

potentia intellectiva vera, superfluum esset hoc addere, nam clarum

erat quod sine intellectu nemo potest intelligere. Loquitur ergo de

phantasia sine qua nihil etiam in hac vita intelligimus. Alia de hac re

vide supra, d 2, q 3. Sed haec expositio videtur conformior litterae.

12 Ex decisione dubii sequitur:

1º. Intellectum agentem et possibilem non esse unum in

omnibus hominibus, sed multiplicare iuxta numerum animarum, de quo

etiam supra diximus, nam multiplicata forma, multiplicantur eius

potentiae.

2º, sequitur intellectum agentem non esse potentiam organicam,

sicut de possibili dictum est, dicta q 3. Sunt enim potentiae *

spirituales, quia ad actus spirituales ordinantur.

3º, sequitur intellectum agentem ut sic esse tantum potentiam *

activam; intellectum vero possibilem esse potentiam passivam, non

pure, sed cum aliqua activitate, iuxta supra dicta d 5.

13 Sed est secundum dubium commune de his intellectibus, an

uterque illorum sit lumen.

Aristoteles in praesenti intellectum agentem vocat lumen, et

idem intelligendum est de possibili, tamen diversa ratione.

14 Notandum est enim ex D Thoma, 1 p, q 67, a 1, quod licet

lumen primo sit dictum de lumine materiali, tamen nomen translatum

est ad spiritualia, non metaphorice, sed proprie, nam lumen dicitur

omne id quod est manifestativum, iuxta illud ad Eph 5: “Omnia [...]

quae arguuntur manifestantur a lumine”; manifestatio autem *

proprie in rebus spiritualibus invenitur. Intellectus ergo agens dicitur *

lumen manifestans rem intellectui in actu primo, inquantum producit

in illo species rerum; et isto modo dicitur manifestare phantasmata, ut

supra expositum est. Neque est alia illuminatio facta ab intellectu

agente, quia neque in phantasmate aliquod lumen producit, neque in

medio, quia nullum est medium per quod cognitio intellectualis fiat;

nec vero in intellectu possibili producit aliud lumen, nisi solas species,

quia neque intellectus possibilis indiget tali lumine, neque haec *

illuminatio debet in spiritualibus adeo materialiter sumi.

Dices: Ergo etiam quodlibet obiectum insensibile potest dici

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!