18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 32 / de 145

Item, nam si cognoscitur singulare in phantasmate, *

assignandum est per quam speciem intelligibilem; non quidem per speciem *

universalem, quia illa est indifferens, nec magis repraesentat hoc quam

aliud. Nec vero potest dici cum Henrico quod phantasma deserviat

intellectui per modum speciei, quia est res materialis et inferioris *

ordinis, et non potest concurrere ad actum spiritualem.

8 Alium modum assignat Scotus, 1 Physicorum, q 2, ad 2, ubi

inquit singulare cognosci ab intellectu per determinationem ad *

particulare phantasma. Sed hic modus vel coincidit cum praecedenti, vel

si aliquid novi dicit, illud est quod, quia phantasma operatur circa

tale singulare, determinetur intellectus ut per speciem universalem

possit cognoscere id singulare. Quod tamen impossibile est, nam

operatio phantasiae impertinens est et insufficiens, si intellectus ipse non

habet principium sufficiens cognitionis; species autem universalis non

est sufficiens, sed species singularis; ergo.

Alii tamen dicunt cognosci singulare per hoc quod cognoscitur

integra collectio accidentium illius. Sed tunc redit quaestio de *

accidentibus, an in universali vel in singulari cognoscantur. Si primum, per

illam non devenimus in cognitionem huius singularis; si secundum,

ergo illa accidentia singularia cognoscuntur per propriam speciem *

directe, quod est intentum.

9 Praeterea, contra has reflexiones sunt argumenta

communia.

Primum desumitur ex experientia, nam antequam quis sciat

facere reflexionem illam, descendendo a natura universali ad *

singularia, scit cognoscere ipsa singularia, ut rusticus cognoscit Petrum et

res individuas, et circa illas ratiocinatur, et prorsus ignorat an natura

universalis possit esse per se subsistens, neque an sit phantasma, sed

immediate singularia cognoscit. Et hoc potest quilibet in se experiri, si

consideret modum quo hactenus singularia cognoscebat, antequam *

addisceret philosophiam.

2º, arguitur: Si in intellectu tantum esset species universalis

naturae specificae per quam cognosceret, sequeretur tantum esse in

intellectu unam speciem repraesentantem hominem in communi, nam

una facta, omnes aliae essent superfluae; ergo species hominis tantum

semel abstraheretur medio phantasmate cuiusdam hominis primo *

cogniti; ergo visis aliis hominibus, intellectus nullam speciem acquireret;

ergo non posset illos distincte cognoscere, nam ibi non esset conversio

ad phantasma, quia intellectus nullam haberet speciem abstractam a

phantasmatibus eorum.

3º, arguitur, quia nulla est ratio neque experientia ad *

denegandam directam intellectus cognitionem singularium, nam vel negatur

propter perfectionem vel propter imperfectionem. Si propter *

perfectionem, multo perfectiores sunt intellectus angeli et divinus, et

cognoscunt singularia directe; si propter imperfectionem, multo

imperfectiores sunt sensus, et tamen illa cognoscunt. Si dicatur esse propter

imperfectionem alterius rationis, nam quia intellectus noster in suo

gradu intellectus est imperfectissimus, ideo potest naturas universales

cognoscere et non ad singularia descendere, hoc nihil valet, nam

intellectus, quamvis imperfectus, elevatur supra perfectionem

sensuum, et ideo attingit cognitionem universalium, non tamen est cur

careat directa cognitione singularium, nam habere debet quidquid est

in potentiis inferioribus.

Et tamen nota quod non omnia singularia aequaliter *

cognoscuntur ab intellectu, sed praecipue cognoscuntur singularia earum *

rerum quae ab intellectu per proprias species cognoscuntur, et de his

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!