18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 55 / de 145

intelligibiles fieri ab ideis.

5 Dico esse certum, non quia sit de fide, quia neque quod sit *

intellectus agens est de fide certum, neque quod dentur species *

intelligibiles; et praeterea nullus esset error in fide asserere illas produci a

Deo vel ab intelligentia aliqua, quia ex hoc nihil contra fidem sequitur,

immo nihil fidei dissonum. Neque etiam dico esse certum, quia

evidenti demonstratione habeatur. Tamen est certum, quantum res

physica et tam abdita patitur.

6 Et probatur ratione Aristotelis, hic, cap 5, nam cum

anima nostra ab intrinseco sit intellectualis, ab intrinseco habere debet

omnia necessaria ad exercendas omnes operationes intellectuales.

Natura enim non deficit in necessariis neque ordinat rem ad exercendam

aliquam operationem et illam relinquit sine virtutibus requisitis; sed

una ex virtutibus necessariis ad exercenda opera intellectus est virtus

productiva specierum intelligibilium, sine quibus non potest fieri

intellectio; ergo habet anima nostra hanc virtutem; ergo talis virtus est

potentia animae.

Hanc rationem D Thomas, supra, optime prosequitur.

Et potest confirmari: 1 Nam si virtus productiva *

specierum intelligibilium esset substantia separata, non dependeret in

illarum productione a phantasmate neque a corpore, quia actio

intelligentiae separatae est superioris rationis. Consequens autem est

falsum et contra dicta; ergo.

Confirmatur, 2º, nam in sensibus non desideratur aliquod

agens separatum quod perficiat species, sed in exterioribus ipsa

sensibilia externa ipsas efficiunt; in interioribus aliqua virtus ipsius

sentientis; ergo idem erit in intellectu possibili.

Ratio tamen Aristotelis est potissima et a priori.

7 Sed dices illa ratione non posse concludi intellectum

agentem esse potentiam animae, sed solum esse virtutem quamdam

necessariam, et ideo a natura praevisam ad illam actionem, sicut sensus

etiam indiget aliquo producente species, tamen illud non est potentia

animae, sed agens extrinsecum. Caelum etiam indiget aliqua virtute

movente, tamen illa non est aliqua potentia caeli.

Respondetur rationem concludere debere esse potentiam

animae ex illa proprietate per se nota in Physica: quod natura perfecta

debet ab intrinseco habere omnia necessaria ad suas actiones *

exercendas. Quae non habet instantiam, neque quae adducuntur sunt ad rem,

nam caelum non indiget motu ad propriam operationem vel *

perfectionem suam, ut alibi dictum est. Quod si indigeret, argumentum

concludit illum motum esse a virtute intrinseca, ut etiam ibi diximus.

Sensus vero, cum non habeat proprium obiectum sibi

proportionatum, non indiget virtute activa specierum, neque obiectum est

censendum extrinsecum agens, sed potius est maxime connaturale

potentiae cognoscitivae; et si intellectus haberet illud sibi proportionatum,

non indigeret intellectu agente.

8 Et hinc etiam concludi potest hanc esse mentem Aristotelis. Non

enim credendum est ipsum plus sua ratione probare quam asserit.

Et patet ex verbis eius, quae optime ponderavit

Philoponus. Nam postquam Aristoteles dixit in omni natura esse agens et

patiens, subdit: “Necesse est has easdem differentias animae inesse”.

Ergo aperte significat agentem intellectum esse in anima, atque adeo

esse potentiam illius, nam intelligentia separata non est in anima.

Item, si intellectus agens esset intelligentia, esset actu separata;

ait autem Aristoteles quod intellectus agens est separabilis, quasi

non sit actu separatus; ergo non intelligit esse intelligentiam. Unde

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!