18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 85 / de 145

In qua re, 1º, notandum est huiusmodi actus communiter

vocari passiones, quantum simul cum illis excitatur aliqua passio

materialis in corpore, ut accesio illa sanguinis ad cor. Hoc autem

nomen “passio” communiter in malam partem accipitur, pro actu

inordinato et maxime apud physicos qui dicebant passiones esse animi *

perturbationes a recta ratione aversas. Ex quo colligebant non cadere in

virum sapientem animae passiones, ut videre est in Cicerone,

Tusculana 4 et in Seneca, lib De ira ad Novatum. Et haec acceptio est

usitata, iuxta quam D Hieronymus, in illud Mt 5: “Qui viderit mulierem

etc”; et cap 26, circa illud: “Caepit contristari”, ait in Christo non

fuisse passiones, sed propassiones. Dicit “propassiones” actus

appetitus sensitivi subordinatos rationi. Hic tamen late sumitur nomen

“passio”, prout commune nomen est, et indifferenter in bonam et

malam partem sumi potest. De qua re vide D Damascenum, lib 3, cap

20.

Nota, 2º, quod sive irascibilis et concupiscibilis sint duae *

potentiae distinctae sive non, ad distinguendum tamen actus appetitus, *

loquendum est de his ac si essent plura, quia aliquam distinctionem *

habent in obiectis quae sufficit distinguere actus ipsos, quamvis non *

distinguat potentias, ut in simili diximus supra, agentes de intellectu

practico et speculativo.

Supponendum est, 3º, quod actus irascibilis supponunt actus *

concupiscibilis et ex eis oriuntur, ut ex hactenus dictis constare

potest.

2 His suppositis, actus seu passiones ad concupiscibilem *

pertinentes numerantur sex a D Thoma, 1.2, q 23, a 4, scilicet amor, *

desiderium, odium, fuga, delectatio et tristitia. Quorum actuum sufficientia,

distinctio et ordo hoc modo facile sumitur: appetitus versatur circa *

bonum et consequenter circa malum. Circa bonum prosequendo illud,

circa malum, fugiendo. Unde bonum et malum sunt obiecta istorum

actuum; ista autem obiecta diversis modis respici possunt ab

appetente, reducuntur tamen ad tres, nam illa vel respiciuntur absolute

aut ut praesentia aut ut futura. Non numeratur praeteritum, quia

praeteritum ut sic non habet rationem boni vel mali, nisi forte absolute vel *

inquantum praesens consideratur, nam inquantum praeteritum dixit

iam non esse et ideo ut sic non habet rationem mali. Bonum ergo et

malum vel absolute vel ut praesens vel ut futurum apprehendi potest,

et his diversis modis apprehensum diversos causat motus in appetitu,

quia ratio illius aliquo modo variatur.

Ex his ergo patet sufficientia istorum actuum, nam circa bonum,

absolute et secundum se consideratum, versatur amor. Desiderium est

de bono futuro. Gaudium vero et delectatio est de bono iam habito. E

contra, odium est de malo absolute considerato. Fuga de malo futuro.

Tristitia de malo praesenti vel apprehenso ut praesente. Et quia haec

obiecta aliter varia ri non possunt, ideo nec plures sunt actus, de quibus

late D Thomas, 1.2, qq 22 usque ad 48.

3 Sed circa hos actus aliqua sunt notanda. Circa actus qui *

versantur circa bonum, est notandum quod amor non est aliud quam

pondus quoddam et affectio ad rem cognitam ut bonam et *

convenientem. Unde amare rem formaliter non est desiderare illam, sed quasi

complacere in illa et coaptari illi secundum interiorem affectionem, *

sicut in naturalibus, antequam grave moveatur ad centrum, intelligimus

quamdam coaptationem inter grave et locum suum, quae coaptatio

per gravitatem fit. Sic in animali appetitione ante omnia intelligitur *

quaedam unio inter appetibile et appetentem, et haec fit per amorem *

formaliter.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!