18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 34 / de 145

hominem quin repraesentet hominem; ergo per illam potest homo *

cognosci; ergo superflua est alia species.

2º, Nam si efficit intellectus agens duas species: aliam *

repraesentantem hominem, aliam Petrum, etiam efficiet alias duas distinctas:

aliam hominis et aliam animalis et omnium generum superiorum, nam

tanta et maior est distinctio generis et speciei quanta speciei et *

individui.

Consequens tamen falsum est, nam multiplicantur *

species sine necessitate, nam cum in inferiori omnia superiora *

contineantur, species repraesentans inferius est sufficiens principium

cognoscendi omnia praedicata superiora.

Item, quia si distinctorum praedicatorum species

distinctae producerentur, posset facillime res distincte cognosci

quantum ad omnia praedicata sua.

Consequens autem est falsum, nam ignoramus quam

plura genera et differentias eorum.

Item, si quis vidisset albedinem et nullum alium *

colorem, non discerneret inter conceptum albedinis et colorem, quia *

nesciret differentiam quam albedo habet cum aliis coloribus; unde

etiam ignoraret an albedo et color aliquo modo distinguantur; ergo

signum est non fuisse productas duas species: aliam albedinis et aliam

coloris, nam si essent productae, possint cognosci ut diversa ea quae

ab illis repraesentantur.

Tandem, si intellectus agens plures species semper

efficeret in possibilem, semper deberet possibilis intellectus elicere

plures actus simul, quia non est ratio cur potius hac quam illa specie

utatur.

Consequens autem est falsum et contra experientiam;

ergo intellectus agens in principio tantum producit speciem rei *

singularis et per illam cognoscit intellectus possibilis tam singulare ipsum

quam universalia in illo contenta.

Modus autem cognoscendi universalis hic esse videtur: Quia *

intellectus, cognoscens singulare per propriam speciem, diversa *

singularia, etiam eiusdem speciei, per diversas species intelligit, nam

fuerunt abstractae a diversis phantasmatibus; istae autem species

diversorum singularium partim in repraesentatione conveniunt, dum *

eadem praedicata communia repraesentent; partim differunt, quia *

repraesentant illa diversimode contracta; intellectus ergo habet virtutem

ad consideranda individua ipsa, ut talia sunt, et ad considerandum

etiam id quod videtur illis individuis esse commune; et hoc est

considerare universale; et eodem modo cognoscit genera per *

convenientiam specierum; et sic de aliis superioribus.

14 An postquam factum est universale remaneat in intellectu aliqua

species universalis. Sed advertendum est quod in responsione tantum

diximus quod ad primam conceptionem rei universalis non est *

necessaria species repraesentans universaliter et abstracte, tamen facta

prima conceptione rei universalis, dubium esse potest an ex vi

illius cognitionis maneat in intellectu species repraesentans ipsum

universale abstracte et universaliter, et eo modo quo fuit cognitum.

Quod dubium problema esse potest. Utrumque probabile est, nam ex

una parte videtur nullam esse necessitatem ponendi talem speciem,

cum species cuiuscumque singularis sufficiat; ex alia autem parte,

potest assignari utilitas et necessitas, nempe ut intellectus possit facile

et prompte, absque dependentia a re singulari, propriam eius *

quidditatem, genus et differentiam concipere.

Unde experientia videtur docere quod postquam *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!