18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 67 / de 145

Et ratione etiam patet, nam superfluum est multiplicare

potentias sine necessitate.

Et rationes pro prima conclusione factae ostendunt species *

intelligibiles in illa potentia conservari in qua primo recipiuntur.

4 An intellectus conservans speciem habeat propriam rationem

memoriae. Sed adhuc est dubium: An intellectus conservans species

habeat propriam rationem memoriae.

D Thomas, supra, q 79, a 6, negat, quantum memoria,

inquit, debet esse praeteriti, ut praeteritum est; intellectus autem

non potest cognoscere praeteritum ut sic, nam hoc significat tempus in

particulari determinatum, quod pertinet ad cognitiones individuas,

quas non cognoscit intellectus, quia universalia tantum attingit. Et

idem sentiunt eius discipuli.

Sed hoc exclusum est ex supra dictis, nam intellectus

cognoscit res cum omnibus perfectionibus particularibus multo perfectius

quam sensus.

Alii vero dicunt intellectum non habere perfectam rationem *

memoriae, quia non habet pro obiecto adaequato praeteritum ut sic, sed

indifferens est ad praesens et praeteritum.

Sed hoc nihil valet, nam etiam potentia quae est memoria *

sensitiva non versatur adaequate circa praeterita, sed etiam praesentia *

cognoscit, ut dictum est. Nec est cur sit de ratione perfectae memoriae

adaequari praeterito. Angeli enim et Deus habent perfectissimo modo

memoriam: Gen 9: “Recordabor foederis mei, etc” Ier 2:

“Recordatus sum tui”. Habet enim Deus memoria, non ut dicit *

potentiam tantum, sed ut dicit actualem cognitionem omnium *

praeteritorum, qua tamen ea praesentia intuetur.

5 Quapropter tertia conclusio: Intellectus est proprissime

memoria et multo perfectior quam in parte sensitiva.

Definitio memoriae. Probatur ex definitione, nam memoria est *

potentia cognoscens praeteritum ut sic; sed intellectus hoc multo *

perfectius cognoscit quam sensus, nam sensus tantum cognoscit

praeteritum materialiter, intellectus vero etiam formaliter, nam cognoscit

ipsam rationem temporis; ergo.

Sed contra, nam Aristoteles, De memoria et reminiscentia, *

videtur asserere memoriam per se esse primi sensitiv i, per accidens

autem partis intellectivae. Et experientia constat quod memoria *

intellectiva maxime pendet a sensibus.

Respondetur quod quia intellectus in hac vita pendet in

cognitione a phantasmate, ideo eorum tantum memoratur intellectus

quorum phantasmata manent in intellectu, et ideo dicitur memoria

esse in primo sensitivo.

Et hinc etiam oritur dependentia memoriae intellectivae a *

sensibus, nam rerum quae imaginationi melius imprimuntur facilius *

memoramur. Et ideo Cicero, in Rethorica inest quod si subtilium

rationum memorari volumus, eas alligemus sensibilibus phantasmatibus.

Et haec de cognitione praeteritorum.

6 De cognitione futurorum. Circa cognitionem futurorum est *

notandum quod futura contingentia, ut futura sunt, non possunt a *

nobis certo cognosci, quia non in se, cum non sint, neque in causis suis,

quia non habent eas certas et infallibiles. Illa enim dicuntur

contingentia quae esse possunt et non esse. Quae vero talia sunt non habent

causas determinatas. Possunt tamen haec futura aliquibus signis

probabiliter cognosci.

Pro quo est notandum quod inter contingentia quaedam

sunt libera, ut quae pendent a voluntate. Alia vero fiunt a causis *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!