18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 128 / de 145

Respondetur argumentum procedere in opinione *

negantium species singularium, et ideo dixi supra quod in hoc est maius *

dubium in opinione D Thomae. In nostra enim antecedens est falsum,

ut patet ex dictis, d 9.

Hic, in opinione D Thomae, posset dici argumentum non *

procedere, nam antecedens habet verum quando universale

cognoscitur per speciem abstractam a phantasmate rei singularis, in qua

specie universale repraesentatur ab operante; et forte per illam

speciem non possunt, secundum D Thomam, cognosci omnia

singularia, sed tantum illud ex cuius phantasmate fuit abstracta. Et hac

ratione, anima separata per essentiam suam non potest alias animas in

particulari distincte cognoscere. Et videtur colligi ex q De Anima, a

17, ad 4.

Simile est de aliis intelligentiis idque maiore ratione. Anima

enim per suam essentiam ut plurimum potest arguitive cognoscere

quod ipsa habet infimum locum in intellectualibus, et in eo habere esse *

incompletum. Et hinc posset inferre ad perfectionem universi pertinere

quod sint tales substantiae in mundo, non tamen cognosceret per *

substantiam suam distinctius aliquid de intelligentiis; ergo ut id possit, *

necessariae sunt illi species.

4 Sed dices non oportere quod anima habeat distinctam *

cognitionem singularium animarum nec perfectiorem cognitionem *

intelligentiarum, et ita non indigere speciebus.

Vel certe dices quod, licet habeat cognitionem, non indiget

speciebus, quia unamquamque animam et intelligentiam potest per

propriam illius substantiam cognoscere, sicut cognoscit se per suam.

Par enim est ratio, cum omnes istae substantiae sint intelligibiles actu,

Ad primum respondetur id non esse rationabile:

1º, Quia anima, cum rationalis sit, ex natura sua est etiam *

sociabilis; habet enim consortium cum alii animabus et cum intelligentiis;

ergo necesse est habeat propriam cognitionem illarum, atque adeo *

proprias species.

Item, quia anima ex se habet lumen sufficiens ad habendam

perfectiorem cognitionem animarum et angelorum quam habet illa

communis et confusa; ergo est illi naturale habere species quae illi *

lumini adaequentur, alias superfluum esset tale lumen; sed cognitio Dei

per essentiam non est animae naturalis; ergo non habet lumen naturale

sufficiens ad illam cognitionem, tamen naturale est animae, cum

habeat medium sufficiens ad cognoscendum Deum tam perfecte

quantum suo lumine naturali potest; ergo similiter.

Ad secundum respondetur illam fuisse opinionem

Durandi, in 2, d 3, q 6, qui idem dicit in angelis, scilicet quod unus

cognoscat alium per essentiam illius.

Haec opinio est falsa, de qua 1 p, q 56, a 2.

Et ratio est, quia substantia finita non potest per se uniri *

intellectui alterius nec actuare illum nec cum illo concurrere. Hoc enim soli

Deo tribuitur propter suam infinitam virtutem, et in illo etiam difficile

intelligitur.

Adde quod a rebus sensibilibus ad intelligibilia ascendendo

debemus proportionaliter loqui; sed res actu sensibiles non per se *

movent sensus, sed per species; ergo.

Item, quia si anima separata aliam intelligeret per illius *

substantiam, non intelligeret illam cum ipsa vellet, sed cum vellet alia illi

uniri; qui non est rectus ordo: intelligit ergo substantias

immateriales per species earum.

5 Sed unde habeat anima illas species? Communiter dicitur quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!