18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 111 / de 145

et conari ad consecutionem illius. Secunda vero

pars minoris probatur, tum quia quo pauciora principia

concurrant ad aliquam actionem eo est melius operanti, tum quia operari per

potentiam animalem et per actionem immanentem multo perfectius

est quam operari per potentiam extrinsecam.

Confirmatur, nam motus variatur pro ratione appetitus,

nam si appetitus est vehemens, motus est velox; si remissus, motus est

tardus; ergo signum est fieri ab appetitu.

5 Contrarium tenet Henricus, Quodl 11, q 6, Godefridus,

Quodl 5, q 6; Thienensis, hic, tx 54. Qui asserunt appetitum

non esse principium immediate elicitivum motus localis, sed dari in

membris ipsis animalis virtutem aliam quae active exequitur motum;

tamen, quia haec potentia in actione sua omnimode ab appetitu *

pendet, ideo motus ille dicitur esse ab appetitu.

Consonat huic opinioni Aristoteles, hic, tx 55, ubi ait esse

quoddam organum corporeum quo appetitus perficit motum.

Idem insinuat D Thomas, Opusc 43, cap 5, ubi ait quod *

appetitus imperat motum, aestimativa dirigit, potentia motiva exequitur; 1

p, q 78, a 1, ad 4, ait quod sensus et appetitus non sufficiunt ad *

movendum, nisi superaddatur eis aliqua virtus, nam vis motiva solum est

in appetitu ut in imperante motum, in ipsis autem partibus corporis,

ut sint habiles ad obediendum appetitui.

6 Et ex illo loco colliguntur rationes istae pro hac parte:

Prima. Quod virtus motiva est potentia animae ab aliis *

distincta, in partibus ipsis corporis subiectata; ergo est potentia activa et

non passiva tantum. Tenet consequentia, quia potentiae animae, ut

anima est, omnes sunt activae, quia actus earum debent esse vitales

atque adeo a principio intrinseco active procedentes.

Unde confirmatur intentum, nam actus immanens quo

ego scribo, v.g non solum est actus vitae, prout ab ipso appetitu *

elicitur et appetitur, sed etiam prout ab ipsa manu executioni mandatur,

nam ipsemet motus manus est vere vitalis; ergo respectu illius motus

non habet se manus mere passive, sed active etiam; ergo est in manu

aliqua potentia activa illius motus ab appetitu distincta.

Secunda ratio. Quia appetitus non immediate elicit motum

localem, sed imperat illum; ergo est aliqua potentia activa immediate

efficiens illum. Consequentia est clara ex illorum sententia et ex

ratione actus imperati, supra explicata.

Antecedens vero est D Thomae.

Et probatur, quia sicut appetitus movet membra ad *

motum localem, ita movet singulas partes ad suas actiones; sed nulla actio

aliarum est elicita ab appetitu, sed imperata tantum; ergo nec motus

localis, quia nulla est particularis ratio quae ostendat aliter *

contingere in illo.

Et confirmatur, nam sicut per motum localem exequitur

aliquis appetitum suum, ita per visum et intellectum exequitur ipse id

quod appetit; ergo nulla est ratio quare unus sit actus elicitus ab

appetitu magis quam alius.

Tertia ratio. Nam si appetitus elicit motum et nulla alia est

virtus activa illius, per quem actum efficit appetitus illum motum?

Aut vero per actum quo vult illum motum fieri aut per alium. Hoc *

secundum non potest fingi, quia omnis actus voluntatis est volitio vel

nolitio; et proportionaliter in appetitu. Et in angelo movente caelum

constat illo actu movere illud quo vult caelum movere, nec potest esse

aliquis actus magis accommodatus ad hunc effectum. Si ergo per *

aliquem actum appetitus movet, maxime per istum; sed per hunc non,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!