18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 92 / de 145

Sed contra, nam sequitur appetitum nostrum esse *

ignobiliorem appetitu brutorum, quia hic nulli subiacet, noster autem sic. *

Negatur tamen sequela; immo haec aptitudo quam habet noster appetitus

ut subiciatur rationi, magna est perfectio, quia melius est nobilissimo

obedire quam infimum imperare. Et ratione huius subiectionis

appetitus noster est capax virtutis et vitii, ut dicitur a D Thoma, 1.2,

qq 50 et 56, sicut etiam voluntas nostra multo perfectior est quando

motioni Spiritus Sancti subditur quam cum ipsa se movet, nam “ubi

Spiritus Domini, ibi libertas”.

Sed contra arguitur, 2º, nam sequitur in nostro appetitu *

sensitivo secundum se esse aliquam libertatem. Consequens est falsum;

ergo. Patet sequela, nam posita motione voluntatis, vel appetitus

potest renuere vel non; si secundum, ergo serviliter obedit; si primum,

ergo est liber. Et hoc sane videntur dicere qui dicunt politice obedire,

nam politica obedientia in libertate fundatur.

Ad hoc Caietanus, 1.2, q 74, a 4, concedit consequens, scilicet

in appetitu sensitivo esse libertatem ex propriis. Qui sibi videtur id *

dicere ex D Thoma, qui ibi ait in appetitu sensitivo posse esse veniale

peccatum, non mortale. Loquitur de appetitu secundum se, nam si *

loqueretur de illo prout regitur a voluntate, etiam diceret peccatum *

mortale posse etiam esse in illo.

Et confirmatur, nam appetitus sensitivus est rationalis per

participationem et capax virtutis et vitii; ergo est aliquo modo liber.

Sed haec sententia falsa est sine dubio et contra D Thomam, 1.2,

q 24, a 1, ad 3, ubi ait quod in passionibus appetitus secundum se

non est malitia moralis; ergo nec libertas.

Probatur. q 74 ait omne peccatum esse in voluntate; et in

2, d 24, q 3, a 2, ait nullum motum esse “in genere moris” nisi ex

libertate voluntatis.

Et omnes auctores et sancti videntur in hoc convenire quod *

nullum est peccatum nisi in voluntate consentiente; ergo etiam nullus

actus est liber nisi ex libertate voluntatis, nam in tantum aliquis actus

potest esse peccatum, in quantum est a potentia libera; et si in appetitu

sensitivo esset libertas, actus illius esset bonus vel malus, seclusa *

voluntate. Quod Caietanus consequenter concedit. Tamen, ut dixi, est

contra omnes auctores et sanctos: Augustinus, 1 Retractationum, cc 9 et

14, et 3 De libero arbitrio, cap 18, ait quod “voluntas est qua peccatur

et recte vivitur”; idem De duabus animabus contra Manichaeos, cap 10, et

De vera et falsa religione, cap 14, et Sermone 43, De verbis Domini;

Chrysostomus, homil 2 Imperfecti; homil 13 ad Romanos; Basilius, In

instructione eorum qui volunt ducere vitam perfectam; Anselmus, in illud

Pauli: “Non regnet peccatum in vestro mortali corpore”; et

Origenes, homil 20 in Numeros; D Thomas, supra; Bonaventura,

in 2, d 24.

Et ratione etiam probatur. Nam si actus appetitus sensitivi ex

propriis esset liber, et posset esse malus sine voluntate, sequeretur

quod homo peccaret saepe contra voluntatem suam et quod saepe *

peccaret simul et benefaceret circa idem obiectum, ut si voluntas renueret

et appetitus appeteret malum obiectum. Et similia absurda

sequuntur multa.

Et ratio a priori est, quia appetitus sensitivus sequitur *

cognitionem sensus, in qua nec est discursus nec ratiocinatio, nec *

diversorum mediorum inquisitio, nec in cognitione universalitas ut ex tali *

cognitione possit oriri libertas in appetitu sensitivo. Semper enim

libertas oritur ex aliqua indifferentia rationis, ut latius disputatione

sequenti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!