22.12.2012 Aufrufe

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

34 Oratio de hominis dignitate

praemia constituta, quasi non ostendant ipsi, hoc uno nomi-

ne, se non esse philosophes. Quod cum tota eorum vita sit

vel in quaestu, vel in ambitione posita, ipsam per se veritas

cognitionem non amplectuntur. Dabo hoc mihi, et meipsum

hac ex parte laudare nihil erubescam, me numquam alia de

causa philosophatum nisi ut philosopharer, nec ex studiis

meis, ex meis lucubrationibus, mercedem ullam aut fructum

vel sperasse alium vel quaesiisse, quam animi cultum et a me

semper plurimum desideratae veritatis cognitionem. Cuius

ita cupidus semper et amantissimus fui ut, relicta omni pri-

vatarum et publicarum rerum cura, contemplandi ocio to-

tum me tradiderim; a quo nullae invidorum obtrectationes,

nulla hostium sapientiae maledicta, vel potuerunt antehac,

vel in posterum me deterrere poterunt. Docuit me ipsa phi-

losophia a propria potius conscientia quam ab externis pen-

dere iudiciis, cogitareque semper, non tam ne male audiam,

quam ne quid male dicam ipse vel agam. Equidem non eram

nescius, Patres colendissimi, futuram hanc ipsam meam dis-

putationem quam vobis omnibus, qui bonis artibus favetis

et augustissima vestra praesentia illam honestare voluistis,

gratam atque iucundam, tam multis aliis gravem atque mo-

lestam; et scio non deesse qui inceptum meum et damnarint

antehac et in praesentia multis nominibus damnent. Ita con-

sueverunt non pauciores, ne dicam plures, habere oblatrato-

res quae bene sancteque aguntur ad virtutem, quam quae

inique et perperam ad vitium. Sunt autem qui totum hoc

disputandi genus et hanc de literis publice disceptandi insti-

tutionem non approbent, ad pompam potius ingenii et doc-

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!