22.12.2012 Aufrufe

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

56 Oratio de hominis dignitate

riis arcanisque Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex,

promit in publicum, et sicut agricola ulmos vitibus, 91 ita

Magus terram caelo, idest inferiora superiorum dotibus vir-

tutibusque maritat. Quo fit ut quam illa prodigiosa et noxia,

tam haec divina et salutaris appareat. Ob hoc praecipue

quod illa hominem, Dei hostibus mancipans, avocat a Deo,

haec in eam operum Dei admirationem excitat, quam pro-

pensa caritas, fides ac spes, certissime consequuntur. Neque

enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promovet ma-

gis quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae ut per

hanc de qua agimus naturalem magiam bene exploraveri-

mus, in opificis cultum amoremque ardentius animati illud

canere compellemur: »Pleni sunt caeli, plena est omnis terra

maiestate gloriae tuae.« 92

Et haec satis de magia, de qua haec diximus, quod scio

esse plures qui, sicut canes ignotos semper adlatrant, ita et

ipsi saepe damnant oderuntque quae non intelligunt.

Venio nunc ad ea quae ex antiquis Hebraeorum mysteriis

eruta, ad sacrosanctam et catholicam fidem confirmandam

attuli, quae ne forte ab his, quibus sunt ignota, commenti-

tiae nugae aut fabulae circumlatorum existimentur, volo in-

telligant omnes quae et qualia sint, unde petita, quibus et

quam claris auctoribus confirmata et quam reposita, quam

divina, quam nostris hominibus ad propugnandam religio-

nem contra Hebraeorum importunas calumnias sint neces-

saria. Scribunt non modo celebres Hebraeorum doctores,

sed ex nostris quoque Esdras, Hilarius et Origenes, 93 Mo-

sem non legem modo, quam quinque exaratam libris poste-

ris reliquit, sed secretiorem quoque et veram legis enarratio-

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!