22.12.2012 Aufrufe

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

42 Oratio de hominis dignitate

quidem, sed tamen certis et determinates disputare? At su-

perfluum inquiunt hoc et ambitiosum. Ego vero non super-

fluo modo, sed necessario factum hoc a me contendo, quod

et si ipsi mecum philosophandi rationem considerarent, in-

viti etiam fateantur plane necesse est. Qui enim se cuipiam

ex philosophorum familiis addixerunt, Thomae videlicet aut

Scoto, 58 qui nunc plurimum in manibus, faventes, possunt

illi quidem vel in paucarum quaestionum discussione suae

doctrinae periculum facere. At ego ita me institui, ut in nul-

lius verba iuratus, 59 me per omnes philosophiae magistros

funderem, omnes schedas excuterem, omnes familias agnos-

cerem. Quare, cum mihi de illis omnibus esset dicendum, ne,

si privati dogmatis defensor reliqua posthabuissem, illi vide-

rer obstrictus, non potuerunt, etiamsi pauca de singulis pro-

ponerentur, non esse plurima quae simul de omnibus affe-

rebantur. Nec id in me quispiam damnet, quod me quocun-

que ferat tempestas deferar hospes. 60 Fuit enim cum ab anti-

quis omnibus hoc observatum, ut omne scriptorum genus

evolventes, nullas quas possent commentationes illectas

praeterirent, tum maxime ab Aristotele, qui eam ob causam

ἀναγνώστηϚ, idest lector, a Platone nuncupabatur, et pro-

fecto angustae est mentis intra unam se Porticum aut Acade-

miam continuisse. Nec potest ex omnibus sibi recte pro-

priam selegisse, qui omnes prius familiariter non agnoverit.

Adde quod in unaquaque familia est aliquid insigne, quod

non sit ei commune cum ceteris. Atque ut a nostris, ad quos

postremo philosophia pervenit, nunc exordiar, est in Joanne

Scoto vegetum quiddam atque discussum, in Thoma soli-

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!