22.12.2012 Aufrufe

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

G. Pico della Mirandola Über die Würde des Menschen - Lalegion ...

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

54 Oratio de hominis dignitate

danae Reipublicae suam ipsi regere Rempublicam edoceren-

tur. 81 Respondebit in Charmide, magiam Xalmosidis esse

animi medicinam, per quam scilicet animo temperantia, ut

per illam corpori sanitas comparatur. 82 Horum vestigiis

postea perstiterunt Carondas, Damigeron, Apollonius, Hos-

tanes et Dardanus. 83 Perstitit Homerus, quem ut omnes

alias sapientias, ita hanc quoque sub sui Ulixis erroribus

dissimulasse in poetica nostra Theologia aliquando probabi-

mus. 84 Perstiterunt Eudoxus et Hermippus. 85 Perstiterunt

fere omnes qui Pythagorica Platonicaque mysteria sunt

perscrutati. Ex iunioribus autem, qui eam olfecerint tres re-

perio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem et Guiliel-

mum Parisiensem. 86 Meminit et Plotinus, 87 ubi naturae

ministrum esse et non artificem Magum demonstrat: hanc

magiam probat asseveratque vir sapientissimus, alteram ita

abhorrens ut, cum ad malorum daemonum sacra vocaretur,

rectius esse, dixerit, ad se illos quam se ad illos accedere, et

merito quidem. 88 Ut enim illa obnoxium mancipatumque

improbis potestatibus hominem reddit, ita haec illarum

principem et dominum. Illa denique nec artis nec scientiae

sibi potest nomen vendicare; haec altissimis plena mysteriis,

profundissimam rerum secretissimarum contemplationem,

et demum totius naturae cognitionem complectitur. Haec,

inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtu-

tes, quasi de latebris evocans in lucem, non tam facit miran-

da quam facienti naturae sedula famulatur. Haec universi

consensum, quem significantius Graeci συμπάϑειαν di-

cunt, 89 introrsus perscrutatius rimata et mutuam naturarum

cognitionem habens perspectam, nativas adhibens unicui-

que rei et suas illecebras, quae magorum ἰύγγεϚ nominan-

tur, 90 in mundi recessibus, in naturae gremio, in promptua-

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!