12.01.2013 Views

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Seneca

1.11.1 Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum.

Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iocunda, utique mansura.

Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam

continet, aliter, quod exornat aut instruit.

1.11.6 Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter

occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit; utique cavebimus,

ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico

libros, ut studiis ac litteris dedito retia.

Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum

cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario

medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium

accipientis adgnoscitur.

2.1.1 Inspiciamus [...] id quod ex priori parte adhuc superest, quemadmodum dandum

sit beneficium; cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam: sic demus,

quomodo vellemus accipere.

2.1.3 Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit

nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque,

proximum sequi; illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini

probo ad rogandum os concurrat et subfundatur rubor, qui hoc tormentum

remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit,

quoniam quidem, ut maioribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res carius

constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam

facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite

malumus et intra nosmet ipsos precari.

2.11.5 Eadem beneficiorum condicio est. Numquid ulla maiora possunt esse,

quam quae in liberos patres conferunt? haec tamen inrita sunt, si in infantia

deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum

condicio est: nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos

vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames.

2.28.1 Omnibus his vehementius et inportunius malum est invidia, quae nos

inquietat, dum conparat: 'Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius'; et

deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius,

quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio,

quanti a se ipso aestimari! '

file:///Y|/News/Letteratura/!GrammaticaLatina-CyberLatinus/auctores/seneca.htm (2 di 3)15/03/2005 1.00.01

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!