12.01.2013 Views

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

{1COMMENTARIORVM BELLI GALLICI}1

Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in

eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere

1.47.5 et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His

mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad

1.47.6 se referrent. quos cum apud se in castris Ariovistus

conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad

se venirent? an speculandi causa? conantes dicere pro-

hibuit et in catenas coniecit.

1.48.1 Eodem die castra promovit et milibus passuum

1.48.2 sex a Caesaris castris sub monte consedit. Postridie eius

diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus suas copias traduxit

passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio

uti frumento commeatuque, qui ex Sequanis et Haeduis

1.48.3 supportaretur, Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos

quinque Caesar pro castris suas copias produxit et produxit

aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio

1.48.4 contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus

diebus exercitum castris continuit, equestri proelio

1.48.5 cotidie contendit. genus hoc erat pugnae quo se Germani

exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero

pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia

1.48.6 singuli singulos suae salutis causa delegerant; cum his

in proeliis versabantur, ad hos se equites

recipiebant; 1.48.7 hi, si quid erat

durius, concurrebant; si qui graviore vulnere

accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat

longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat

horum exercitatione celeritas, ut iubis equorum sublevati

cursum adaequarent.

1.49.1 Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diu-

tius commeatu prohiberetur, ultra eum locum quo in loco

Germani consederant, circiter passus sescentos ab his,

castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa

1.49.2 ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in armis

1.49.3 esse, tertiam castra munire iussit. Hic locus ab hoste circiter ... tertiam (aciem) castra

munire iussit

passus sescentos, uti dictum est, aberat. eo circiter

hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu

Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et

1.49.4 munitione prohiberent. Nihilo setius Caesar, ut ante con-

stituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus

1.49.5 perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit duas acies hostem

propulsare, tertiam... iussit

et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra

maiora reduxit.

file:///Y|/News/Letteratura/!GrammaticaLatina-CyberLatinus/auctores/1commentariorvm_belli_gallici1.htm (24 di 26)15/03/2005 0.59.47

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!