12.01.2013 Views

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

{1COMMENTARIORVM BELLI GALLICI}1

1.32.2 Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil

earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite

demisso terram intueri. eius rei quae causa esset miratus

1.32.3 ex ipsis quaesiit. nihil Sequani respondere, sed in eadem

tristitia taciti permanere. cum ab his saepius

quaereret neque ullam omnino vocem

exprimere posset, idem Diviciacus

1.32.4 Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et

graviorem fortunam Sequanorum quam

reliquorum, quod

soli ne in occulto quidem queri neque auxilium

implorare auderent absentisque Ariovisti

crudelitatem velut si

1.32.5 coram adesset horrerent, propterea quod reliquis tamen

fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines

suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in po-

testate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.

1.33.1 His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis

confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futu-

ram; magnam se habere spem et beneficio suo et auc-

toritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.

1.33.2 Hac oratione habita concilium dimisit. et secundum ea dimisit

multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitan-

dam et suscipiendam putaret, in primis, quod Haeduos

fratres consanguineosque saepe numero a senatu appella-

tos in servitute atque in dicione videbat Germanorum

teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequa-

nos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani

1.33.3 turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur. pau-

latim autem Germanos consuescere Rhenum transire et

in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo

1.33.4Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros

ac barbaros temperaturos existimabat, quin cum omnem

Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecis-

sent, in provinciam exirent atque inde in Italiam conten-

derent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rho-

danus divideret; quibus rebus quam maturrime occurren-

1.33.5dum putabat. ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus,

tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

1.34.1 Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos

mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium

utriusque conloquio deligeret: velle sese de re

publica 1.34.2 et summis utriusque

rebus cum eo agere. ei legationi

Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset,

sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum

file:///Y|/News/Letteratura/!GrammaticaLatina-CyberLatinus/auctores/1commentariorvm_belli_gallici1.htm (16 di 26)15/03/2005 0.59.47

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!