latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore
latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore
latino latinità regole grammaticali traduzione ... - Il saturatore
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
{1COMMENTARIORVM BELLI GALLICI}1

1.34.3ad se venire oportere. praeterea se neque sine exercitu in

eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret,

neque exercitum sine magno commeatu atque molimento

1.34.4in unum locum contrahere posse. sibi autem mirum vi-

deri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari

aut omnino populo Romano negotii esset.

1.35.1 His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum

1.35.2Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam tanto

suo populique Romani beneficio adfectus, cum in con-

sulatu suo rex atque amicus ab senatu appellatus esset,

hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in con-

loquium venire invitatus gravaretur neque de communi

re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse,

1.35.3quae ab eo postularet: primum, ne quam multitudinem

hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;

deinde obsides, quos haberet ab Haeduis, redderet Sequa-

nisque permitteret, ut quos illi haberent, voluntate eius

reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve

1.35.4his sociisque eorum bellum inferret. si id ita fecisset, sibi

populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam

cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Mes-

sala M. Pisone consulibus senatus censuisset, uti, qui-

cumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo

rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos po-

puli Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neg-

lecturum.

1.36.1 Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli, ut qui

vicissent, iis quos vicissent, quemadmodum vellent, im-

perarent; item populum Romanum victis non ad alte-

rius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare con-

1.36.2suesse. si ipse populo Romano non

praescriberet quemadmodum suo iure

uteretur, non oportere se a populo

1.36.3Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam

belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati

1.36.4essent, stipendiarios esse factos. magnam Caesarem in-

iuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora

1.36.5faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse neque

his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo

manerent quod convenisset, stipendiumque quotannis

penderent. si id non fecissent, longe his fraternum nomen

1.36.6populi Romani afuturum. quod sibi Caesar denuntiaret

se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum

1.36.7sine sua pernicie contendisse. cum vellet, congrederetur:

intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in

armis, qui inter annos xiiii tectum non subissent, vir-

file:///Y|/News/Letteratura/!GrammaticaLatina-CyberLatinus/auctores/1commentariorvm_belli_gallici1.htm (17 di 26)15/03/2005 0.59.47