14.06.2013 Views

Legenda aurea : vulgo historia Lombardica dicta ad ... - Pot-pourri

Legenda aurea : vulgo historia Lombardica dicta ad ... - Pot-pourri

Legenda aurea : vulgo historia Lombardica dicta ad ... - Pot-pourri

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. XC. De sancto Paulo apostolo. 381

el exspiravcrat , suscitavit et multa alia luiracula fecit, apud Miti-

lcnem insulam vipera raanum cjus invasit, sed nihil eum laesit,

quin potius in ignem ipsani excussit. Dicitur quoque, quod oranes,

qui de progenie illius hominis , qui Paulum hospitio excepit, nas-

cuntur, a venenosis ullatenus non laeduntur, unde cum pueri nati sunt,

in cunis eonim patres serpentes ponunt, ut probent, si veri eorum

filii sint, Invenitur aute:n aliquando, quod Paulus est minor Petro,

quandoque major, quandoque aequalis, sed revera minor dignitate,

major praedicatione, aequalis sanctitate. Rcfert Hajrao, quod Pau-

his a puUorum cantu usque ad quintam horam labori raanuum in-

sistebat, dcinde praedicationi vacabat, ita quod plerumque usque

ad noctem sermoncm protrahebat, residuum vero toraporis co-

mestioni, somno , orationi salis nccessariuni erat. Dum venisset

vero Romam, cum Nero nondum esset in imperium confirraatus et

ctiani audiens , quod dc lege Judacorum ct fide christianorura inter

Pauluni et Judaeos quaestio vertebalur, non multum inde curavit

et sic Paulus, quo volebat, libere ibat et libere praedicabat. Hic-

ronymus quoque in libro de viris illustribus ait, quod XXV. anno

a passionc domini, hoc est Neronis secundo, Paulus Roraam vinctus

niittitur et per biennium in libcra manens custodia adversus Ju-

daeos disputavit, deinde a Nerone dfmissus evangelium in occi-

dentis partibus praedicavit , XIV vero Neronis anno , eodem anuo

ct die , quo crucifixus est Petrus , capite truncatur. Haec Hierony-

raus. Ejus autem sapientia et religio ubique divulgabatur et ab

omnibus admirabilis habebatur , raultos etiam de domo Caesaris

sibi in araicitiam copulavit et eos ad Ghristi fidem convertit, quae-

dam etiam scripta ejus coram Caesare recitata sunt et ab oranibus

mirabiliter commendata , senatus etiam de illo alta non mediocriter

sentiebat. Quadam vero die dum Paulus circa vesperas in quodam

solario praedicaret, quidam juvenis nomine Patroculus, pincerna

Neronis et sibi adraodura dilectus , ut Paulum propter multitudinem

coramodius audiret, fenestram adscendit et pauiulum ibi dormi-

tando decidens exspiravit. Quod audiens Ncro plurimura de ejus

morte doluit et statim alium in ejus officium ordinavit, Pauhis vero

per spiritum hoc cognoscens dixit adstantibus, ut illuc irent et Pa-

troclura Caesaris carissiraum ad se defunctum afferrent, quem alla-

tum Paulus suscilavit et ad Caesarem cum sociis suis misit. Qui

cum de morte ejus laracntaretur, ecce Patroclus vivens adesse prae

foribus nuntiatur. Audiens Nero Patroclura vivum, quera paulo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!