08.06.2013 Views

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

16 CORNELII TACITI

5 domoque principis excire ausus erat. quae in prae-

sens Tiberius ciuiliter habuit ; sed in animo reuoluente

iras, etiam si impetus offensionis languerat, memoria

ualebat. Pisonem Q. Granius secreti sennonis

incusauit aduersum maiestatem habiti, adiecitque in

lo domo eius uenenum esse eumque gladio accinctum

introire curiam, quod ut atrocius uero tramissum

ceterorum^ quae multa cumulabantur, receptus est

reus, neque peractus ob mortem opportunam. relatum

et de Cassio Seuero exule, qui sordidae originis,

15 maleficae uitae, sed orandi ualidus, per immodicas

inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoue-

retur effecerat ; atque illic eadem actitando recentia

ueteraque odia aduertit, bonisque exutus, interdicto

igni atque aqua, saxo Seriplio consenuit.

22. Per idem tempus Plautius Siluanus praetor

incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit;

tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata

mente respondit, tamquam ipse somno grauis atque

5 eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset. non

cunctanter Tiberius pergit in domum, uisit cubiculum,

in quo reluctantis et impulsae uestigia cernebantur.

refert ad senatum, datisque iudicibus Vrgulania

Siluani auia pugionem nepoti misit. quod perinde

10 creditum, quasi principis monitu, ob amicitiam

Augustae cum Vrgulania. reus, frustra temptato

ferro, uenas praebuit exsoluendas. mox Numantina,

prior uxor eius, accusata iniecisse carminibus et

ueneficiis uaecordiam marito, insons iudicatur.

23. Is demum annus populum Romanum longo

aduersum Numidam Tacfarinatem bello absoluit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!