You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
AB EXCESSV AVGVSTI IV. 28—31 21

utramque insulam referens dandosque uitae usus cui 5

uita concederetur. ita Serenus Amorgum reportatur.

et, quia Cornutus sua manu ceciderat, actum

de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis

postulatus ante perfectum iudiciura se ipse uita

priuauisset. ibaturque in earn sententiam, ni durius lo

contraque luorem suum palani pro accusatoribus

Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti

conquestus esset : subuerterent potius iura quam

custodes eorum amouerent. sic delatores, genus

liominum publico exitio repertum et ne poenis 15

quidem umquam satis coercitum, per praemia eli-

ciebantur.

31. His tarn adsiduis tamque maestis modica

laetitia intericitur, quod C. Cominium equitem

Romanum, probrosi in se carminis conuictum, Caesar

precibus fratris, qui senator erat, concessit, quo

magis mirum liabebatur gnarum meliorum, et quae 5

fama clementiam sequeretur, tristiora malle. neque

enim socordia peccabat ; nee occultum est, quando

ex ueritate, quando adumbrata laetitia facta imperatorum

celebrentur. quin ipse, compositus alias et

uelut eluctantium uerborum, solutius promptiusque 10

eloquebatur, quotiens subueniret. at P. Suillium,

quaestorem quondam Grermanici, cum Italia arceretur

conuictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse,

amouendum in insulam censuit, tanta contentione

animi ut inre iurando obstringeret e re publica id 15

esse, quod aspere acceptum ad praesens mox in

laudem uertit regresso Suillio; quem uidit sequens

aetas praepotentem, uenalem et Claudii principis