08.06.2013 Views

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

26 CORNELII TACITI

36. Ceterum postulandis reis tarn continuus

annus fuit ut feriarum Latinaruni diebus praefectum

urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum,

adierit Calpurnius Saluianus in Sextum Marium;

5 quod a Caesare palam increpitum causa exilii Saluiano

fuit. obiecta publice Cyzicenis incuria caerimoniarum

diui Augusti, additis uiolentiae criminibus

aduersum ciues Romanes, et amisere libertateni

quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nee

lo minus sua constantia quam praesidio Luculli pulso

rege. at Fonteius Capito, qui pro consule Asiam

curauerat, absoluitur, conperto ficta in eum crimina

per Vibium Serenum. neque tamen id Sereno noxae

fuit, quem odium publicum tutiorem faciebat. nam,

15 ut quis destrictior accusator, uelut sacrosanctus erat

leues, ignobiles poenis adficiebantur.

37. Per idem tempus Hispania ulterior missis ad

senatum legatis orauit ut exemplo Asiae delubrum

Tiberio matrique eius exstrueret. qua occasions

Caesar, ualidus alioqui spernendis honoribus et

5 respondendum ratus iis, quorum rumore arguebatur

in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem

coepit :

' Scio, patres conscripti, constantiam meani

a plerisque desideratam, quod Asiae ciuitatibus nuper

idem istud petentibus non sim aduersatus. ergo et

10 prioris silentii defensionem, et quid in futurum

statuerim, simul aperiam. cum diuus Augustus sibi

atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti

non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius nice

legis obseruem, placitum iam exemplum prompting

15 secutus sum, quia cultui meo ueneratio senatus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!