08.06.2013 Views

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AB EXCESSV AVGA^STI IV. 34, 35 25

Catonem caelo aequauit, quid aliucl dictator Caesar 25

quani rescripta oratione, uelut apud indices, respondit

? Antonii epistulae, Bruti contiones falsa quidem

in Augustum probra, sed multa cum acerbitate

habent; carmina Bibaculi et Catulli referta con-

tumeliis Caesarum leguntur ; sed ipse diuus lulius, 30

ipse diuus Augustus et tulere ista et reliquere, baud

facile dixerim, moderatione niagis an sapientia.

namque spreta exolescunt : si irascare, adgnita ui-

dentur.

35. 'Non attingo Grraecos, quorum non modo

libertas, etiam libido impunita ; aut si quis aduertit,

dictis dicta ultus est. sed maxime solutum et sine

obtrectatore fuit prodere de iis, quos mors odio aut

gratiae exemisset. num enim armatis Cassio et 5

Bruto ac Philippenses campos obtinentibus belli

ciuilis causa populum per contiones incendo ? an illi

quidem septuagensimum ante annum perempti, quo

modo imaginibus suis noscuntur, quas ne uictor

quidem aboleuit, sic partem memoriae apud scriptores 10

retinent ? suum cuique decus posteritas rependit

nee deerunt, si damnatio ingruit, qui non modo

Cassii et Bruti, sed etiam mei meminerint.' egressus

dein senatu uitam abstinentia finiuit. libros per

aediles cremandos censuere patres; sed manserunt 15

occultati et editi. quo magis socordiam eorum

inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui

posse etiam sequentis aeui memoriam. nam contra

punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi

reges aut qui eadem saeuitia usi sunt, nisi dedecus 20

sibi atque illis gloriam peperere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!