08.06.2013 Views

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

AB EXCESSV AVGVSTI IV. 57-60 43

est a militibus qui subsidio uenerant. maior ex eo,

at quamquam exitiosa suaderet, ut non sui anxius,

cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis partes

aduersuiu Grermanici stirpem, subditis qui accusatorum

nomina sustinerent maximeque insectarentur 15

Neronem proximum successioni et, quamquam mo-

desta iuuenta, plerumque tamen quid in praesentia

conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus,

apiscendae potentiae properis, exstimulatur ut erectum

et fidentem animi ostenderet : uelle id populum 20

Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra

Seianum, qui nunc patientiam senis et segnitiam

iuuenis iuxta insultet.

60. Haec atque talia audienti nihil quidem

prauae cogitationis, sed interdum uoces procedebant

contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes

exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni

defendere daretur, diuersae insuper sollicitudinum 5

formae oriebantur. nam alius occursum eius uitare,

quidam salutatione reddita statim auerti, plerique

inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra

inridentibusque qui Seiano fautores aderant. enim-

uero Tiberius toruus aut falsum renidens uultu : seu 10

loqueretur seu taceret iuuenis, crimen ex silentio, ex

uoce. ne nox quidem secura, cum uxor uigilias

sonmos suspiria matri Liuiae, atque ilia Seiano

patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum

traxit in partes, spe obiecta principis loci, si priorem 15

aetate et iam labefactum demouisset. atrox Drusi

ingenium super cupidinem potentiae et solita fratribus

odia accendebatur inuidia, quod mater Agrippina

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!