08.06.2013 Views

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

The annals of Tacitus

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

AB EXCESSV AVGVSTI IV. 51-55 39

inplicata, cum uiseret earn Caesar, profusis diu

ac per silentium lacrimis, mox inuidiam et preces

orditur: subueniret solitudini, daret maritum; ha-

bilem adliuc iuuentam sibi neque aliud probis quam 5

ex matrimonio solaciutn; esse in ciuitate qui diui

Augusti neptem, Germanici coniugem ac liberos

eius recipere dignarentur. sed Caesar non ignarus

quantum ex re publica peteretnr, ne tamen oifen-

sionis aut metus manifestus foret, sine response 10

quamquam instantem reliquit. id ego, a scriptoribus

annalium non traditum, repperi in commentariis

Agrippinae filiae, quae Neronis principis mater uitam

suam et casus suorum posteris memorauit.

54. Ceterum Seianus maerentem et inprouidam

altius perculit, immissis qui per speciem amicitiae

monerent paratum ei uenenum, uitandas soceri

epulas. atque ilia simulationum nescia, cum propter

discumberet, non uultu aut sermone flecti, nullos 5

attingere cibos, donee aduertit Tiberius, forte an

quia audiuerat ; idque quo acrius experiretur, poma,

ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit.

aucta ex eo suspicio Agrippinae, et intacta ore seruis

tramisit. nee tamen Tiberii uox coram secuta, sed 10

obuersus ad matrem non mirum ait, si quid seuerius

in eam statuisset, a qua ueneficii insimularetur. inde

rumor parari exitium, neque id imperatorem palam

audere, secretum ad perpetrandum quaeri.

55. Sed Caesar, quo famam auerteret, adesse

frequens senatui legatosque Asiae, ambigentes quanam

in ciuitate templum statueretur, plures per dies

audiuit. undecim urbes certabant, pari ambitione.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!