10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Annus IX - Vol. IX Die 1 Iunii 1917 Num. 6

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. X?

LITTERAE APOSTOLICAE

I

VENERABILI SERVAE DEI ANNAE A S. BARTHOLOMAEO, CARMELITAE EXCALCBA-

TAE, BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Quod Ioannes vidit in monte Sion

virginum agmen « sequi Agnum quocumque ierit » et suavissimum audivit

« edere canticum quod nemo poterat dicere », luculenter demonstrat

quanti apud Deum habeatur intemerata virginitas, ea nimirum vivendi

ratio angelicae potius quam humanae naturae consentanea. Una quidem

ex electo manipulo Virginum prudentium quae cum lampade oleo instructa

obviam ivit Sponso moram facienti, et, ab eo veniente reperta et

inventa parata, digna fuit intrare cum eo ad nuptias, merito compellari

potest venerabilis ancilla Dei Anna a S. Bartholomaeo, monialis professa

Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, S. Matris Teresiae discipula

ac socia. Quem ad modum in Reformatione Carmelitanae Religionis

novus Elias apparuit Teresia, quae vetustum Ordinem a S. Propheta in

Carmelo Monte institutum ad pristinam disciplinam reduxit, ita novus

Elisaeus visa est Anna, quae sanctae magistrae et legiferae Matris intra

ipsius brachia recumbentis spiritum retinens, coepta a Teresia opera

consummavit, amplificavit et mirabilia fecit in vita sua. Eadem in regione

qua nata fuerat S. Teresia, nempe intra fines Dioecesis Abulensis in

Hispania, in pago «de Armendral » nuncupato, prope civitatem Bäldensem,

kalendis octobris anni MDXLIX ortum habuit venerabilis ancilla

Dei a Ferdinando Garzia et Maria Mancanas piis coniugibus: eique in

ACTA, vol. IX, n. 6. — 1-6-917. 17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!