10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

502 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

inductis, Vicario Capitulari competere dignoscantur. E contrario, ea quae

consistunt in recipiendo, vel ut inquit idem Ostiensis, in passione dulci,

prouti sunt Cathedraticum exigere, quartam decimarum, mortuorum et

similia, quaeque legem dioecesanam constituunt, a Vicario Capitulari

sunt omnino subducta. Iste enim praeter congruum salarium sibi assignatum

aut assignandum, vel ex fructibus vacantis ecclesiae, vel ex alio

capite, nullum ius habet in illis emolumentis, quae Episcopo obvenirent,

si Ecclesia non vacaret, prouti ex Clement. « Statutum » supra relata,

deducitur, quaeque futuro Episcopo sunt reservanda.

Quae vero de Vicario Capitulari sunt dicta, applicari quoque debent

Administratori Apostolico, sede vacante, in dioecesi constituto ; hic enim

ordinario ea pollet iurisdictione, quae Vicario Capitulari competit,

exceptis peculiaribus facultatibus fortasse in brevi nominationis indultis.

(Wernz, Ius Decret, 2, p. 820).

RESOLUTIO. - Porro, propositis in plenariis Emorum Patrum comitiis

in Palatio Apostolico Vaticano habitis die 11 martii 1911, tum precibus

Parochorum Civitatis Castelli, tum expostulatione Vicarii Generalis Alatrini,

super his rescriptum prodiit:

Cathedraticum, sede vacante, non deberi.

Quam Emorum Patrum resolutionem Pius fel. rec. PP. X, in audientia

die 13 eiusd. mensis et anni Secretario B. Congregationis concessa, approbare

et confirmare dignatus est.,

Datum Romae, ex aedibus S. C. C, die 20 augusti 1917.

I. MORI, Secretarius.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!