10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

S. Congregatio Consistorialis 83

Archiepiscopus Ravennatensis, ut gratum faceret Sanctitati Suae, omnia

iura quibus hucusque fruebatur super altare S. Apollinaris in Archipresbiterali

ecclesia loci Molinella Antistiti pro tempore Bononiensi cedere

declaraverit, idem Ssmus Dominus hanc quoque cessionem ratam habuit

et confirmavit.

Ad haec, quae statuta sunt, exsecutioni mandanda Ssmus Dominus

deputare dignatus est Emum et Rmum D. Iulium Card. Boschi, Archiepiscopum

Ferrariensem, eidem tribuens necessarias et opportunas facultates

etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur: facta insuper eidem

Emo Viro obligatione intra tres menses ad hanc S. Congregationem

mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae. Hisce denique

super rebus Sanctitas Sua hoc edi iussit consistoriale decretum perinde

valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Litterae expeditae forent, contrariis

non obstantibus quibusvis, speciali quoque mentione vel derogatione

dignis.

Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis Consistorialis,

die 3 ianuarii 1917.

L. ©S.

)$l C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.

f V. Sardi, Archiep. tit. Caesarien., Adsessor.

II

PROVISIO ECCLESIARUM

Sacrae Congregationis Consistorialis decretis, SSmus D. N. Benedictus

PP. XV has, quae sequuntur, ecclesias de proprio pastore providit,

scilicet :

2 ianuarii 1917. — Metropolitanae ecclesiae Algeriensi praefecit

R. D. Augustinum Leynaud, parochum loci Sousse in archidioecesi

Carthaginensi.

12 ianuarii. — Metropolitanae ecclesiae Turritanae promovit R. P.

D. Cletum Cassani, hactenus episcopum tit. Thaciamontanensem.

— Titulari episcopali ecclesiae Dauliensi praefecit R. D. Aurelium

Bacciarini, Superiorem Generalem Servorum Charitatis, quem constituit

Administratorem Apostolicum ecclesiae Luganensis.

18 ianuarii. — Episcopali titulari ecclesiae Hamathensi R. P. Placidum

Angelum Rey Lemos, Definitorem Generalem Ord. Fratrum Minorum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!