10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Benedicti PP. XV 326

mis dignus S. Hieronymus Aenijiani, qui Castri Novi ad Tarvisium

defensor, et in carcerem coniectus, postquam Dei Genitricis auxilium

impetrasset et liber esset, vincula ad Eius altare grati animi ergo in hoc

templo deposuit, ibique se Deo penitus consecravit. Deinde ex suffragio

Bernardini Marini eiusdem Civitatis Sacrorum antistitis, ipsa Ecclesia,

vulgari nomine « S. Maria Maggiore » vel « La Madonna Grande » nuncupata,

et cui animorum cura committebatur, Basilicae Liberianae de

Urbe aggregata fuit, ac demum fel. rec. Pius Pp. X, Decessor Noster,

quum apud Curiam Tarvisinam Cancellarii munus exerceret, a. MDCCCLXXX

effecit, ut celebre hoc Mariale Sanctuarium Clericis Regularibus e Congregatione

Somascha perpetuo concederetur. Neque praetereundum

ducimus, hoc in Sanctuario, ad quod ingenti numero fideles etiam turmatim

occurrunt, SSmae Virginis imaginem aurea corona ex Capituli

Vaticani decreto usque ab anno MDCCCXGVII redimitam fuisse, atque

ipsum non modo amplitudine et mirificis artis operibus praestare, sed

praeclaras Sanctorum reliquias religiose custodire, praeter quam quod

apostolicis indulgentiis locupletatum divite etiam supellectile abunde

pollet. Quibus omnibus cognitis ac perpensis, cum Venerabilis Frater

Andreas Hyacinthus Longhin, praesens Tarvisinus Episcopus, una cum

clero populoque, ac dilectus filius Ioannes Mazzitelli, supremus Congregationis

huiusmodi Moderator, huius nomine supplices ad Nos moverint

preces, ut praenobile id Sanctuarium novae Pontificiae benevolentiae

significatione cumulare dignaremur : Nos, piis hisce votis benigne

exceptis, ac de consilio VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus

tuendis, hoc parochiale templum Tarvisinum in honorem B. Mariae

Virginis in Coelum Assumptae, vulgo « La Madonna Grande » Basilicae

Minoris titulo ac dignitate perpetuum in modum cohonestamus, eidemque

Sanctuario omnia et singula conferimus iura, privilegia, praerogativas,

honores, indulta quae minoribus huius almae Urbis Nostrae Basilicis

de more competunt. Decernentes has Litteras firmas, validas atque

efficaces semper existere et fore, suosque plenarios atque integros effectus

sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectat, veL in posterum

spectare poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari: sicque

in praemissis iudicandum esse ac definiendum, atque irritum et inane

si secus super his a quovis, qualibet auctoritate, scienter vel ignoranter

contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die

xn iunii MCMXVII, Pontificatus Nostri anno tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!