10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

410

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Nam potior vis probandi huius documenti non pendet ex supputatione

Parochorum conflantium numerum novem titulorum parochialium

ius habentium ad Congregationem, sed ex eo quod: « Tra i titoli

« superstiti enumera il titolo vacante di S. Michele, e aggiunge che

« avendo il Card. Morozzo Vescovo rimesso la Parrocchia di S. Michele,

« venendo in essa istituito un sacerdote secolare, questo ritornerà nel

« suo primo diritto di chiedere ed ottenere l'ammissione alla detta Con-

« gregazione ».

Quare vi sua destituta sunt ea quoque quae opponit idem Patronus

contra novam Parochiam S. Michaelis, nempe Parochiam Nosocomii

Maioris Novariae esse noviter erectam, et non successisse in omnibus

iuribus antiquae Parochiae S. Michaelis praesertim quoad Congregationem

Parochorum.

Nam, ut patet ex decreto Episcopi Morozzo collato cum Brevi

Pii VIII ecclesia S. Michaelis est erecta, seu melius de novo excitata ac

in pristinum restituta. Et in Brevi Pii VIII expresse legitur: Paroeciam

S. Michaelis restituere ... in Paroecia restituenda ...

Et quod restituta fuerit quoque in suis iuribus adversus Congregationem,

patet non solum ex citato documento Parochi Croce, producto

ab ipsa Congregatione, sed etiam ex relatione Parochi Marucco, quae

adservatur in Archivio Congregationis, et contra quam, iura Parochiae

S. Michaelis quod spectat, nullam protestationem aut reservationem

emisit Congregatio. Quod argumentum maiorem vim obtinet si considerentur

cum sententia quod « la Congregazione, la quale aveva nel

« suo archivio tali atti (Croce et Marucco) sarebbe certo insorta se

« avesse ritenuto non competere ii diritto di cui si tratta, come fece

« nel caso dell'ammissione dei curati della Cattedrale, di S. Gau-

« denzio e di S. Martino...».

Quum igitur non constet de iniustitia sententiae, non est cur inquiramus

de laesione gravi, nam sine iniustitia nulla laesio adesse dicitur

(De Luca cit. n. 10). Ceterum ubi gravis laesio in casu, si fatente ipso

patrono actoris, admissio licet ex gratia id efficit, ut sodales nisi expressam,

ut aliquando evenit, iurium terminationem praestituat, sua omnia

iura cum admissis communicent? Quodsi Congregatio conqueritur a sententia

Curiae Novariensis aboleri regulam, quae inde a fundatione plura

per saecula in Collegio viguerat: neminem ex iure admitti, qui uni ex

fundatoribus non succederet; huic, quae praetenditur, regulae extremam

plagam inflixit Congregatio ipsa, allegando duo documenta 12 marti 1663

et 12 ianuarii 1732.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!