10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Benedicti PP. XV 263

EPISTOLAE

I

AD R. P. D. TITUM TROCCHI, ARCHIEPISCOPUM TITULAREM LACEDEMONIENSEM,

DELEGATUM APOSTOLICUM CUBANUM ET PORTORICENSEM : QUAE IN PRIMO

CONVENTU ANTISTITUM CUBANORUM DECRETA SUNT, PRAESERTIM CIRCA

SEMINARIUM CLERICORUM, LAUDAT ET COMMENDAT.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — A venerabili

fratre Nostro Sacrae Congregationis Consistorialis a Secretis relatum

Nobis fuit de primo conventu annuo ab Antistitibus Cubanis, sub

finem superioris anni, te Praeside, celebrato. Tu quidem, venerabilis

frater, qui rei totius testis ac moderator aderas, de egregia Episcoporum

voluntate amplissime enarrasti; quam ob rem et Nos minime ambigimus

congratulationem Nostram et laudem eis ultro tribuere ac profiteri.

Nihil enim ipsi habuisse prae oculis videntur, nihil decernendum

censuisse, nisi quod et Dei gloriae et animarum utilitatibus et catholicae

religionis inter suos profectui apprime conferret. Faxit Deus ut

egregiae Pastorum voluntati uberrimi respondeant in gregibus fructus.

Nos autem, quum cetera probamus, tum maxime quae de Seminario

erigendo riteque moderando sapienter statuisti, statutaque ut naviter

exequamini impense commendamus. Nisi etenim sacer clerus numero

atque in primis merito augeatur; aut operarii deerunt qui in messem

Domini mittantur; aut impares reperientur divino operi exercendo.

Spes autem et frequentis cleri et sacerdotum, qui apte ac strenue

in Christi vinea laborent, tota est in sacro Seminario, ubi adolescentium

animi ad sancta rite formentur, tum scientiarum studio, tum

maxime exercitio virtutum. Quae omnia ut pro optatis cedant, tibi et

universis Cubanis Episcopis apostolicam benedictionem, divinarum

gratiarum auspicem et benevolentiae Nostrae testem, amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxi aprilis MCMXVII, Pontificatus

Nostri anno tertio.

BENEDICTUS PP. XV

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!