10.12.2012 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM ... - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale

coactos ostendant. Quare iure meritoque admittitur plus valere duos

testes de metu in specie deponentibus quam mille de libertate testantes.

Nam deponentes super spontanea voluntate deponunt de actu mentali;

qui soli Deo notus est, et coram hominibus simulari potest ; deponentes

vero de minis, iurgiis, vexationibus, testantur de iis, quae sensu percipiuntur,

uti adnotat Emus Lega in causa Vesprimien., 2 iulii 1911.

Ultima tandem verba parochi : « Nego la coazione da toglierle la libertà

dell'atto » cum nullo facto nitantur, exprimunt ad summum ipsius

parochi opinionem. Revera acta demonstrant Rev. Pacelli non parum

adlaborasse pro validitate matrimonii, fortasse, quia eius culpa impeditum

non fuit, cum post Penelopis lamentationes sponsos rite non interrogaverit,

et nulla instituta inquisitione quoad statum liberum Torquati,

nuptias benedixerit.

Quibus omnibus rite diligenterque perpensis, Nos infrascripti Auditores

de turno, pro tribunali sedentes et solum Deum prae oculis habentes,

Christi nomine invocato, decernimus et definitive declaramus sententiam

rotalem diei 16 augusti 1915 esse confirmandam i. e. ad propositum

dubium respondemus : Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam.

Ita declaramus mandantes Ordinariis locorum et ministris tribunalium

ad quos spectat, ut exsecutioni mandent hanc nostram definitivam

sententiam, et adversus reluctantes procedant ad normam ss. Canonum,

praesertim cap. 3, sess. XXV, de reform., Conc. Trid., iis adhibitis

exsecutivis et coercitivis mediis, quae magis efficacia et opportuna pro

rerum adiunctis exstitura sint.

Romae, in sede Tribunalis S. R. Rotae, die 20 octobris 1916.

Iv* S.

Ex Cancellaria, 24 octobris 1916.

Sac. T. Tani, Notarius.

Guilelmus Sebastianeiii, Decanus, Ponens.

Seraphinus Many.

Ioannes Prior.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!