24.09.2013 Views

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

oLauS moberg

postquam omnia laudabiliter & fere ad stuporem generis humani

perpetraverat facinora, ipse tamen minimam partem laudis suae sibi

assumat; imo invitus encomia, quae ubique resonant, audiat, idque

Civium potius, quam suae inde voluptatis explendae gratiae fieri sinat

Praeterea tam Pius in Deum, inque cives tam probus Rex, etiam

singularem quandam bonitatem atque clementiam exercet adversus

devictos hostes, adeo ut servitutem

(6)

sibi impositam vix illi sentiant; ac propterea dignissimum judicant, ut

semper vincat, qui tamen bene novit uti victoria Multum certe valet

in bello robur exercitus, nec parum momentum hostili ferociae frangendae

affert numerosa atque bene exercitata armatorum multitudo,

sed si Dux bonus non adsit, ipsa haec firmamenta, mole sua facile

ruunt At post immensi DEi operam, CAROLI praecipuum opus in

hoc bello videtur: ipse enim solus, sua magnitudine animi, suis moribus,

suoque exemplo, alacritatem in omnem exercitum infundit Ipse

ad maxima facinora impellit & viam simul monstrat Ipse primus

omnium sacratissimam suam personam hostilibus objicit agminibus

Hujus jam, fortissimi optimique Regis laudes, & nostras aeque ac

proprias cogitationes, gaudiaque super victoria a Saxoni-

(7)

bus, concessa, cum, uti hodierno die, sacris concionibus, ita crastina

luce, hora X in Auditorio Majori, sollemni oratione sit interpretaturus,

vir admodum Reverendus, Amplissimusque oLauS moberg, Sacro

Sanctae Theologiae Doctor & Professor Primarius, Collega honoratissimus,

plurimisque in hoc Athenaeum meritis ornatissimus: proinde

ad illum festivitatis actum invitantur, quicunque in Regem clementissimum

debito obsequio, in literas studio ac favore, in oratorem autem

ipsum benevolentia sua libenter feruntur PP 3 Pernaviae Livonorum

die X Septembris Anno supra Millesimum Septingentesimum Primo

3 P(ublice) P(erscriptum)

70

S Cameen,

Hist Prof & h t Acad Pernav RECTOR

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!