24.09.2013 Views

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

oLauS moberg

(12)

devotione hanc felicitatem, quam CAROLUS Duodecimus, delicium

humani Generis, attulit, agnoscerent! Nam ab eo tempore est Svionica

res amplificata, livonica defensa, gloria gentis hujus illustrata,

celebres victoriae partae sunt, praeda numerosa capta est Namque

Muscovitarum sangvine spatiosus juxta Narvam campus maduit, &

flumen Narvense ferè totum reliqvum Muscoviticum exercitum absorbuit.

Quam proinde gratus, quam laetificus, quamque omnibus nobis

exoptatus Majestaticus hic serenissimi Regis adventus fuerit, non

mente concipere, nedum decenti verborum ornatu exprimere possum

Verum enim verò, vix ac ne vix quidem crediderim hanc vitae lucem,

hunc coeli, qui omnes alit, Spiritum, in hunc diem, aut bona, liberos,

conjugesque in salvo mansisse, si Rex

(13)

Noster CAROLUS XII non advenisset, & hanc pressam, & undique

constrictam Provinciam, per DEi universae velificationis Nostrae Praesidis

gratiam, Liberasset Rem paulò altius auspicabor, Auditores:

Seculo jam ante praesentem hunc annum ad finem properante decimo

septimo, ab Humani generis Redemptore incarnato, intempesta

nocte, inter diem decimum & undecimum Mensis Februarii, Saxones,

eorumque complices, sine belli clarigatione legitima, sine ulla justa

causa, contra jura moratorium gentium, ex improviso, tanquam latrones

& fures nocturni, Rigam advolarunt, & undiquaque clauserunt

urbem primariam Livoniae, mercibus studiisque artium per orbem

notam Inde varias provinciae partes pervagando, rapinis & praedis

longè lateque fuderunt terrorem, &

(14)

munimenta quaedam, non quidem victricibus armis ceperunt, sed

fraude, imposturis, & lenociniis verborum, atque Phaleratis dictis

76

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!