24.09.2013 Views

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

oLauS moberg

Profligatus, armis, signis, machinis, omni apparatu belli exutus, terga

vertere hostis, & quaqua potuit, moliri fugam coactus est, tanta

velocitate & desperatione, ut simul belli area & tota provincia penè

excederet Et ita quicquid ante Regis Nostri clementissimi adventum

Calamitatis invexit perfidus hostis, luit pessimè; nec immerito;

quia sub belli titulo mera exercuit Latrocinia Justum autem est tueri

fines à Latrociniis; Latrocinia depellere. Rex victor per noctem

eam, quae diem pulcherrimum exceperat, in campo & castris, quibus

ejecerat hostes, commoratus, DEum immortalem flexis genibus & pio

si-

(19)

mul animo, veneratur, victorumque more, primum laboris & victoriae

fructum carpit Porrò Postera Luce, fugientem hostem, quanta vi potest,

sequitur, caedit, sternit; oppidis, urbibus, arcibus ejicit: quaqua

venit cum bonitate fortitudinem; victoriam cum clementia miscet, ut

superatis hostibus, sui non minus victor esset, quo nihil divinius, aut

excellentius habendum Mox Mithoviam, caput semigalliae & Ducis

Curlandiae sedem, Bauschiam aliaque loca vi vel conditione 6 capit,

& etiam num feliciter progeditur, & universam Semigalliam, & Curlandiam,

quod felix faustumque esse jubeat DEus Regnorum Dator &

Stator! sui juris facit Hinc gratulor nobis, & jure quodam, exclamare

mihi videor: ô faustissimum anni mensem Julium! ô felicissimum

ejusdem mensis diem! ô auspicatissimum ejus diei tempus

(20)

matutinum hoc Prosperrimo pugnae eventu terque quaterque beatum,

& memorabile! ô diem Laetissimum, & omnium deinceps an-

6 Pro: condicione

82

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!