24.09.2013 Views

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

oLauS moberg

currimus, adeoque nos DEi tutamini totos concredimus, utique laeto

dehinc jugiter hostes nostris fortunis Liventes despicere poterimus

animo, tanquam saluti nostrae parum incommodaturos, DEus enim

malignorum machinationes tandem sic eludet, sic reprimet, ut vaferrima

quaeque inventa, & seriem consiliorum astutissimè connexorum

nihil

(26)

valuisse aequis rerum censoribus appareat In causa praecipuè Regum

& Principum Nemesis haec divina Luculenter admodum manifestatur,

quam & illi animadvertere queunt, qui solo naturae Lumine

praevio, actionum humanarum circumstantias pressius aliquanto

contemplantur Proinde, Auditores, sicuti Scoriae auferendae sunt

ab argento, ut argentario vas pretiorum prodeat; ita, juxta monitum

Divinum, à conspectu Regis removendi sunt impii, ut justitiâ firmetur

solium ejus Si Dynastae circumvicini nostri fugitivos ex alieno

territorio, perjuros, assentatores, Scurras & circumcelliones in conspectum

suum non admisissent, sed regulas à DEo in Sacris Pandectis

Regibus praescriptas penitius considerassent, haud dubiè quievissent,

& pacem publicam non temerè turbassent, neque foedera, &

pacta juramento

(27)

firmata violassent. Sed habeant nunc sibi in Poenam, quod se solos,

sine DEo, sapere existiment Nam qui aliud bello, quam justitiam &

pacem quaerunt, non bellum, sed latrocinium gerunt, belli finis pax

est, ideo pax non temerè turbanda, sed justo bello quaerenda, defendenda,

stabilienda Idcirco:

90

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!