24.09.2013 Views

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

TarTu ÜlIkool ja Põhjasõda - Tartu Ülikooli Ajaloo Muuseum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

oLauS moberg

Praefectos, quibus munimenta concredita erant, ad turpem deditionem

commoverunt. Furum verò & latrunculorum solertia isthaec

talis Regi Nostro Candido & animoso abominabilis & prorsus detestabilis

est, quippe cui palam aggredi certum est Senserunt interim

Saxones se Svecis stare acie adsvetis, adeoque vinci nesciis, impares

esse, proinde etiam in capita nostra Barbaram gentem Muscoviticam,

sed fugacem tamen, allectaverunt, ut tanquam canes venatici,

junctis viribus Leonem Borealem circumvenirent, & penitus peffundarent

Verum haec impia spes fefellit Saxones egregiè, & consilium

hoc malum consultoribus, pariter & concilio huic

(15)

huic obsequentibus, pessimum, imò, perniciosissimum fuit Cum

exercitus Muscovitarum, ante Narvam instar apum examinis susurrans,

caesus, pulsus, Profligatus, humi prostratus, trucidatus, in fugam

conversus, gloriosissimam nobis victoriam traderet; sibi dedecus

& cladem auferret. Hinc patet, Auditores, spem & fiduciam suam eos

in multitudine, non in ope DEi, & bonitate causae collocasse Verum

ne sic quidem animum prorsus desponderunt Saxones, sed hinc illinc,

more suo, grassati in confinio provinciae, vastaverunt, rapuerunt, nihil

planè de justa bonorum ablatorum restituotione soliciti, verum se

non fugituros, sed acie staturos magno oris hiatu jactitarunt Tandem

tamen, volente DEo, & quod perpetuò doleant perfidiosi hostes,

felicissime illuxit dies nona mensis Ju-,

(16)

lii, anni labentis, paucis horis longi temporis ultura improbitatem,

quae huic Provinciae hactenus procaciter insultaverat impunè Nam

Rex CAROLUS Tantus imperio, vera Martis proles, die Septimo

78

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!