30.04.2013 Views

histoire

histoire

histoire

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

66 Actes génois de Famagouste. (70)

legittime defendere . . . etc. Insuper ex dicto precio et ex dicta causa

dictus NICOLAUS dat, cedit et tradit dicto MATEO omnia iura, raciones

et actiones reaies . . . etc. ita ut ipsis iuribus, racionibus et actionibus

uti possit . . . etc. Constituens dicto nomine procuratorem et defen- f. 38,

sorem .... etc. Alioquin penam dupli de quanto et quociens nunc

valet dicta galea cum omni apparatu ipsius, vel pro tempore meliorata

fuerit .... etc. Pro quibus attendendis .... etc. Et quam vero

galeam dictus dominus NICOLAUS fecit subastari, seu incaligari in

publica calega, in logia Venetorum Famaguste, per GREGORIUM, placerium

dicti comunis, et eam dari et traddi dicto MATEO tamquam persone

plus céleris offerenti in ea, et hoc pro solucione et satisfactione

facienda creditoribus recipere debentibus in dicta galea ; et hec facta

sunt in presencia, consensu et voluntate atque consilio ANTHONII de

ANDALO, GABRIELIS de ANDALO, IUSTINIANI PANTALEONIS , LAURENTH

BARIXANI et MARCHY SALAMONIS, omnes de Veneciis, et specialiter

in presencia, iussu, consensu et voluntate ANDRÉE de ANDELO, procuratoris

dicti HOMOBONI , qui promittit similiter de deffensione dicte

galee, ut supra promisi dicto NICOLAO, ut de procura constat instrumento

publico scripto manu MARINI VITALIS, notarii presbiterii ecclesie

Sancti Basilii, miîlesimo ducentesimo nonagesimo nono, die prima decembris,

indictione décima tertia.

Actum in logia Venetorum Famaguste, miîlesimo tercentesimo, indictione

duodecima, die ultima madii, circa completorium. Testes vovocati

et rogati : LAURENCIUS de PAXIO, GREGORIUS PLACERIUS et IO­

HANNES RossELLUS, et similiter omnes supradicti.

CXX VIII. — 1300, 3 juin.

In nomine Domini, amen. Ego, MACEOTUS, filius DENTIS de BERUTO,

burgensis Famaguste, in presencia, consensu et voluntate dicti patris

mei confiteor tibi MARIE, fihe quondam BONIFILH de MESSANA, stipulanti

et recipienti hanc confessionem et stipulationem nomine ISABELLE

filie tue, sponse et uxoris mee future, et me habuisse et recepis.se a

te, nomine dicte fihe tue, pro dote et nomine dotis eius, bisantios albos

trescentos bonos et iusti ponderis, computatis in ipsis rauba, argento

et denariis. Renuncians . . . etc. Unde facio dicte filie donacionem nomine

antefacti sive donacionis propter nupcias in bonis meis habitis

et habendis de bissantiis albis trescentis ; et sic sunt in summa inter

dotem et antefactum bissantii sexcenti, ad ipsos habendum et recuperandum

secundum morem et consuetudinem Cipri, quas vero dotes

et antefactum dicte filie tue volo amodo esse salvas in dictis bonis

meis habitis et habendis. Quas promitto tibi, dicto nomine, dare f. 38*,

ΚΥΠΡΙΑΚΗ ΒΙΒΛΙΟΘΗΚΗ

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!