07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

84 TERTVLLIANI

Nollent itaque uos tam fructuosos, tam officioses sibi amittere,

uel ne a uobis quandoque a Christianis fugentur, si iUis sub

Christiano, uolente uobis ueritatem probare, mentiri liceret.

24. Omnis ista confessio iUorum qua se dees negant esse

quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos 5

mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae

maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo,

nee religio pro certo est: si religio non est, quia nee dei pre

certo, nee nos pro certo rei sumus laesae religionis. At e contrario

in uos exprebratie resultauit, qui mendacium colentes lo

ueram religionem ueri dei non modo neglegendo, quin insuper

expugnando, in uerum committitis crimen uerae inrehgiositatis.

Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione

communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, uelut

principem mundi perfectae potentiae et maiestatis? Nam et 15

sic plerique dispenunt diuinitatem, ut imperium summae

deminationis esse penes unum, officia eius penes multos uehnt,

ut Plato louem magnum in caelo comitatum exercitu describit

deorum pariter et daemonum. Itaque oportere et procurantes

et praefectos et praesides pariter suspici. Et tamen quod 20

facinus admittit qui magis ad Caesarem premerendum et

operam et spem suam transfert nee appellationem dei ita ut

imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse

iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? Colat

alius deum, alius louem, alius ad caelum manus supplices tendat, 25

alius ad aram Fidel, alius, si hoc putatis, nubes numeret erans,

alius lacunaria, alius suam animam deo sue uoueat, alius hirci.

Videte enim ne et hoc ad inrehgiositatis elogium concurrat,

adimere libertatem rehgionis et interdicere optionem diuinitatis,

ut non liceat mihi colere quem uelim, sed cogar colere quem 30

nolim. Nemo se ab inuito coli uolet, ne homo quidem. Atque

adeo et Aegyptiis permissa est tam uanae superstitionis potestas

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!