07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

64 TERTVLLIANI

antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum,

habens quos sequar. Ceteri quoque prophetae etsi Moysi

postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur

primoribus uestris sapientibus et legiferis et historicis ?

Haec quibus ordinibus probari possint non tam difficile est nobis 5

exponere quam enorme, nee arduum, sed interim longum.

Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesticulis

adsidendum est, reseranda antiquissimarum etiam gentium

archiua, Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum, aduocandi

municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui 10

Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus

Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius

Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex

luba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut reuincit,

ludaeus losephus, antiquitatum ludaicarum uernaculus uindex, 15

Graecorum etiam censuales conferendi, ut quae quando sint

gesta aut concatenationes temporum aperiantur, per quae

luceant annalium numeri; peregrinandum est in historias et

litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis in-

tulimus, cum per quae probari possint aspersimus. Verum 20

differre praestat, uel ne minus persequamur festinando uel

diutius euagemur persequendo.

20. Plus iam offerimus pro ista dilatione maiestatem scrip-

turarum, si non uetustate diuinas probamus, si dubitatur

antiquitas. Nee hoc tardius aut ahunde discendum. Coram 25

sunt quae docebunt, mundus et saeculum et exitus. Qmcquid

agitur, praenuntiabatur; quicquid uidetur, audiebatur. Quod

terrae uorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa

atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant,

quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae 30

plerumque mortium uastant, quod humiles subhmitate,

sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas.

increbrescit, bonarum omnium disciplinarun\ cura torpescit,

quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!