07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

26 TERTVLLIANI

homines? Si semper latemus, quando proditum est quod

admittimus ? immo a quibus prodi potuit ? Ab ipsis enim reis

non utique, cum uel ex forma omnibus mysteriis silentii fides

debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur, quanto magis

talia quae prodita interim etiam humanam animaduersionem 5

prouocabunt, dum diuina seruatur? Si ergo non ipsi prodi-

tores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia,

cum semper etiam piae initiationes arceant profanes et arbitris

caueant? Nisi si impii minus metuunt. Natura famae omnibus

nota est. Vestrum est: Fama malum qua non aUud uelocius 10

uUum. Cur malum fania? qiiia uelox? quia index? an quia

plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid ueri

adfert, sine mendacii uitio est, detrahens, adiciens, demutans

de ueritate. Quid? quod ea illi condicio est, ut non nisi cum

mentitur perseueret et tamdiu uiuit quamdiu non probat, 15

siquidem, ubi probauit, cessat esse et quasi officio nuntiandi

funota rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur. Nee

quisquam dicit uerbi gratia. Hoc Romae aiunt factum, aut,

Fama est ilium prouinciam sortitum, sed, Sortitus est ille pro­

uinciam, et. Hoc factum est Romae. Fama, nomen incerti, 20

locum non habet ubi certum est. An uero famae credat nisi

inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium

est aestimare, quantacunque ilia ambitione diffusa sit, quanta-

cunque asseueratione constructa, quod ab uno aliquando

principe exorta sit necesse est. Exinde in traduces linguarum 25

et aurium serpit, et ita modici seminis uitium cetera rumoris

obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium

seminauerit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio

suspicionis aut non noua sed ingenita quibusdam mentiendi

Uoluptate. Bene autem quod omnia tempus reuelat, testibus 30

etiam uestris prouerbiis atque sententiis, ex dispositione naturae,

quae ita ordinauit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!