07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

108 TERTVLLIANI

de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatum,

quando uel una nox pauculis faculis largiter ultionis posset

opera.ri, si malum malo dispungi penes nos liceret? Sed absit

ut aut igni humano uindicetur diuina secta aut doleat pati in

quo probatur. Si enim et hostes exertos, non tantum uindices 5

occultos agere uellemus, deesset nobis uis numerorum et

copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique

Parthi, uel quantaecunque unius tamen loci et suorum finium

gentes quam totius orbis. Hesterni sumus, et uestra omnia

impleuimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, 10

castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola

uobis reliquimus templa. Cui hello non idonei, non prompti

fuissemus, etiam inpares copiis, qui tam libenter trucidamur,

si nonapud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere ?

Potuimus et inermes nee rebelles, sed tantummodo discordes 15

solius diuortii inuidia aduersus uos dimicasse. Si enim tanta

uis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a

uobis, suffudisset utique dominationem uestram tot qualium-

cumque ciuium amissio, immo etiam et ipsa destitutione

punisset. Prooul dubio expauissetis ad solitudinem uestram, 20

ad silentium rerum et stuporem quendam quasi mortui orbis.

Quaesissetis quibus imperaretis. Plures hostes quam clues uobis

remansissent. Nunc enim pauciores hostes habetis prae midti-

tudine Christianorum, paene omnium ciuitatium paene omnes

ciues Christianos habendo. Sed hostes maluistis uocare generis 25

humani potius quam. erroris humani. Quis autem uos ab illis

occultis et usquequaque uastantiljus mentes et ualitudines

uestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae

de uobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset

hoc solum nostrae ultioni, quod uacua exinde possessio inmundis 30

spiritibus pateret. Porro nee tanti praesidii conpensationem

cogitantes non modo non molestum uobis genus, uerum etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!