07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

4 TERTVLLIANI

odii iustitia defenditur, quae non de euentu, sed de conscientia

probanda est? Cum ergo propterea oderunt homines, quia

ignorant quale sit quod oderunt, cur non hceat eiusmodi iUud

esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro

redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, 5

dum ignorant. Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem

dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia

ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare,

cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de conperto,

et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et lo

sunt tanti quanti et denotamur. Obsessam uociferantur

ciuitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem

sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad

hoc nomen quasi detrimento maerent, nee tamen hoc modo ad

aestimationem alicuius latentis boni promouent animos. Non 15

licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hie tantum

curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gau-

deant cognouisse. Quanto magis hos Anaoharsis denotasset

inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de

musicis! Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod 20

nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant,

quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum

utique sit desinere iniuste odisse, si uero de merito constet, non

modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad per-

seuerantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, 25

inquit, bonum, quia multos conuertit: quanti enim ad malum

performantur ? quanti transfugae in peruersum? Quis negat?

tamen quod uere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit,

defendere pro bono audent. Omne mahim aut timore aut

pudore natura perfudit. Denique malefici gestiunt latere, 30

deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne

torti quidem facile aut semper confitentur, certe dainnati

maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!