07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

132 TERTVLLIANI

proficit antiquitas praestructa diuinae litteraturae, quo facile

credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae.

Et si non onus iam uoluminis temperar^m, excurrerem in hanc

quoque probationem. Quis poetarum, quis sophistarum, qui

non omnino de prophetarum fonte potauerit? Inde igitur 5

philosophi sitim ingenii sui rigauerunt, ut quae de nostris

habent, ea nos conparent illis. Inde, opinor, et a quibusdam

philosophia quoque electa est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis

et Argiuis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut

diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in Sanctis 10

scripturis offenderunt digestis, ex proprio institute curiositatis

ad propria opera uerterunt, neque satis credentes diuina esse,

quo minus interpolarent, neque satis •inteUegentes, ut adhuc

tunc subnubila, etiam ipsis ludaeis obumbrata, quorum propria

uidebantur. Nam et si qua simphcitas erat ueritatis, eo magis 15

scrupulositas humana fidem aspernata mutabat, per quod in

- incertum miscuerunt etiam quod inuenerant certum. Inuentum

enim solummodo deum non ut inuenerant disputauerunt, ut

et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent. Alii

incorporalem adseuerant, alii corporalem, ut tam Platonici 20

quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et

Pythagoras, alius ex igni, qua Heraclito uisum est: et Platonici

quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexer-

citum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum

uero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat 25

molem hanc; intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo

intra id maneat quod regat. Sic et de ipso mundo natus

innatusue sit, decessurus mansurusue sit, uariant. Sic et de

animae statu, quam alii diuinam et aeternam, alii dissolubilem

contendunt, ut quis sensit, ita et intulit aut reformauit. Nee 30.

mirum, si uetus instrumentum ingenia philosophorum interuer--

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!