07.08.2013 Views

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

Tfhio - JScholarship - Johns Hopkins University

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

36 TERTVLLIANI

pueri. Haec in nobis esse si consideraretis, proinde in Christ­

ianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrum­

que. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non

uident quae sunt, uidere uideantur quae non sunt. Sic per

omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam. 5

10. Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacri-

ficia non penditis. Sequitur ut eadem ratione pro ahis non

sacrificemus, quia nee pro nobis ipsis, semel deos non colendo.

Itaque sacrilegii et maiestatis rei conuenimur. Summa haec

causa, immo tota est, et utique digna cognosci, si non prae- 10

sumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae

recusat ueritatem. Deos uestros colere desinimus ex quo illos

non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti pro-

bemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc

demum ooli debuissent, si del fuissent. Tunc et Christiani 15

puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret

illos deos esse. Sed nobis, inquitis, dei sunt. Appellamus et

prouocamus a uobis ad conscientiam uestram: ilia nos iudicet,

ilia nos damnet, si poterit negare omnes istos deos uestros

homines fuisse. Si et ipsa inficias ierit, de suis• antiquitatum 20

instrumentis rerdncetur, de qrdbus eos didicit, testimonium

perhibentibus ad hodiernum et ciuitatibus in quibus nati sunt,

et regionibus in quibus aliquid operati uestigia reliquerunt, in

quibus etiam sepulti demonstrantur. Nunc ergo per singulos

decurram, • tot ac tantos, nouos, ueteres, barbaros, Graecos, 25

Romanos, peregrines, captiuos, adoptiuos, proprios, communes,

masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, mihtares ?

Otiosum est etiam titulos persequi, ut colligam in conpendium,

et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis. Certe enim

oblitos agitis. Ante Saturnum deus penes uos nemo est, ab 30

illo census totius uel potioris et notioris diuinitatis. Itaque

quod de origine constiterit, id et de posteritate conueniet.

Saturnum itaque, si quantum litterae decent, neque Diodorus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!